Latinitas bona

Ecclesia Anglicana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dioeceses Ecclesia Anglicanae in Anglia ipsa

Ecclesia Anglicana[1] est ecclesia Christiana in Anglia constituta,[2][3] antiquissima ecclesia Communionis Anglicanae, et omnium illius communionis ecclesiarum mater. Archiepiscopus Cantuariensis est maximus clericus Ecclesiae, quamvis monarchus sit ultimus rector.[4]

Ecclesia origines suas reperit in ecclesia christiana quae tertio sæculo erat in provincia romana Britanniae, et in legatione Augustini Cantuariensis a Papa Gregorio Magno missa. Ecclesia rite constituta est anno 1534, cum Henricus VIII Angliae Rex ecclesiam ab Ecclesia Catholica Romana dividit. Fideles huius ecclesiae se et Catholicos et reformatos putant: Catholicos quod se antiquam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam continuare vident; reformatos quod auctoritatem papae negantes multa de reformatione protestante Anglica comprobant.[5]

Ecclesia Anglicana est maxima ecclesia Christiana in Anglia.[6]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]