Litterae Vitianae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Litterae Vitianae, opera scripta et a litteris oralibus distincta, in Vitiis decennio 197 coepisse dici possunt, pars generalis artium auctus ab indigenis in paene omne regione Pacifica illo tempore effecti.[1] Inter prima opera decenniis 197 et decennium 198 prolata sunt fabulae breves Raimundi Pillai et Subramani (Anglice scriptae) et poesis Pii Manoa (Anglice et Vitice scripta). Initium litterarum Vitianarum cum transitione ad libertatem civitatis anno 1970 congruit.

Anno 1968, Universitas Pacifici Australis condita, cuius principalis campus in Suva capite civitatis fuit, litteras Vitianas, et latiore artes Insulanorum Pacificorum, excitavit. Curricula et officinae in scriptura creante institutae sunt. Societas Artium Pacifici Australis, in universitate anno 1973 condita, litteras Insulanorum Pacificorum, plerumque poemata et fabulas breves, in periodico Pacific Islands Monthly protulit. Anno 1974, societas Mana Publications, domum editoriam,? deinde anno 1976 Mana, periodicum artium et litterarum, instituit. Hoc periodicum praecipue anthologias poesis Vitianae protulit. Opera praeterea Vilsoni Hereniko, scriptoris ludorum scaenicorum, in Mana illo tempore apparere coeperunt.

Inter notissimos Vitiorum scriptores est Satendra Nandan, auctor poematum, fabularum brevium, et The Wounded Sea, mythistoriae semiautobiographicae, anno 1991 prolatae. Poeta Sudesh Mishra "classicas poesis Indicae formas cum Anglicá verbis Hindi Vitianisque ornatá miscet"[2]; inter suas congeries poematum sunt Tandava (1992) et Rahu (1997). Laurentius Thomas est scriptor ludorum scaenicorum et director, cuius ludus The Anniversary Present (1988) "verba et rhythmos et potestatem creantem 'Anglicae Vitianae' basilectalis qua multae eius personarum in margine societatis viventes utuntur: iuvenes, ei qui opus quaerunt, mulieres virique vi privati."[3] Iosephus Veramo est scriptor mythistoriarum, inter cuius opera sunt mythistoria Moving Through the Streets (1994), The Shark, liber puerorum, et Black Messiah (1989), congeries quae fabulas breves et novellam comprehendit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John Lynch et France Mugler, "English in the South Pacific," University of the South Pacific.
  2. Anglice: "combines classical Indian poetic forms with an English peppered with Hindi and Fijian words."
  3. Anglice: "captures the words and rhythms and creative power of the basilectal 'Fiji English' many of his marginalised characters speak: the young, the unemployed, disempowered women and men."

Fons[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!