Nummus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nummus romanus: Quinarius.

Nummus (-i, m) medium est ad commercium faciendum et bona accipienda. A numisma verbum numismatica venit.

Nummi primi a Lydiis cussi sunt. Persici reges aureis nummis utebantur, qui Darici appellati sunt. Romae in antiquitate cives aereis tantum nummis utebantur, qui erant asses, dupondii, semisses, quadrantes. Postea, tempore bellorum Carthaginensium, Romani argenteis nummis usi sunt. Praeclarus Romanus nummus denarius erat.

Plinius maior scripsit:

  • "populus Romanus ne argento quidem signato ante Pyrrhum regem devictum usus est."
  • "Argentum signatum anno urbis CCCCLXXXV, Q. Ogulnio C. Fabio coss., quinque annis ante primum Punicum bellum." (sed descriptio exacta non est)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!