Roman numeral 10000 CC DD.svg

Suva

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Suva
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Viti
Numerus incolarum: 88 271
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 2 048 000 000 Metrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Taipeia

Tabula aut despectus

Suva: situs

Suva[1] est urbs capitalis Vitiorum. Ad litus australe insulae Viti Levu floret, incolis anno 2007 ipsius municipii 85 691 sed suburbanis comprehensis 175 399. Vicus fuit indigenarum ante annum 1868, quo anno Polynesia Company Australiana ibi fundum gossypiarium condidit. Insulis Vitiis sub imperio Britannico ab anno 1874 receptis, oppido Levuka insulae Ovalau a principio capitali, Suva anno 1882 caput coloniae facta est; quam dignitatem libertate anno 1970 nacta retinuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Suvanus", cf. "Archidioecesis Suvana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Porticus vici Cumming Street Suva in urbe
  • S. Baksh, The Suva City Library: A Brief History and Development, 1909–1980. 1980
  • Korina Miller, Robyn Jones, Leonardo Pinheiro, Fiji (Lonely Planet, 2003) pp. 139–141

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Suva spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • GeoNames