Tyrannis
Tyrannis (-idis f.; Graece τυραννίς 'imperium') est rei publicae status ubi tyrannus rerum potitus, civium libertate suppressa, imperium sibi a populo assumpsit. Sic Cicero, in libro secundo de Re Publica, capite 47: "Tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest; qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate vastissimas vincit beluas. Quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem velit?". Quocirca saepe de tyrannicidii iure disceptatum est.
In sermonibus novis, tyrannis etiam dictatura dicitur, sed vere Romae antiquae dictatura ad tempus erat, ergo tyrannidi dissimilis.
De primis tyrannis Graecis
[recensere | fontem recensere]Tyrannis (saltem vocabulum) in Graecia antiqua septimo saeculo a.C.n. nata est. Antea enim paucae gentes sese ipsae aristous hoc est optimos appellantes civitates regebant et plerosque agros possidebant. At tum mutatio e re militari orta est quia hoplitarum phalanx peditum partes in exercitu multum auxit. Qui homines pro patria pugnare morique iussi nova iura et aequalitatem quandam poscere coeperunt. Unde dissensiones ortae sunt oligarchis resistentibus. Primi tyranni plerumque homines nobiles erant qui populari aura freti divisionem divitiarum pollicebantur atque ita hoplitis faventibus imperium vi sibi parabant dum ceteros oligarchos expellunt aut alioqui coercent. Primos tyrannos demagogos fuisse aestimabat Aristoteles[1]. Ita Cypselidae Corinthi et Orthagoridae Sicyone iam septimo saeculo[2], Pittacus Mytilenaeus sexto ineunte in insula Lesbo et Thrasybulus Mileti et Lygdamis Naxius et Pisistratidae Athenis et Polycrates in insula Samo sexto saeculo, rerum potiti sunt atque imperium diu retinuerunt, liberis quoque nonnumquam tradiderunt. Agrorum penuria tunc temporis non tantum ad tyrannidem sed etiam ad colonias longinquas deducendas Graecos impulerunt. At qui primum optantibus imperabant mox satellites mercennarios conduxerunt, caedes et publicationes bonorum aliaque nefanda spretis legibus indixerunt. Quocirca mala fama a posteris lacerabantur ut etiamnunc apud auctores antiquos[3] legere possumus[4]. Quin etiam in tyrannicidarum honorem, Aristogitonis et Harmodii, monumentum Athenis in agora erectum est[5] atque eorum posteri in prytaneo cenabant[6] et liturgiarum immunes erant[7]. Nomen ipsum fortasse Lydium[8] erat et in malam partem accipiebatur quia imperium orientale Graecorum opinione servitutem subiectis imponebat. At qui postea ita vituperabantur laudatores quoque invenerunt quia novis legibus concordiam inter cives retinere conabanturː nonne Pittacus et Periander inter septem sapientes numerabantur ? Ac secundum Aristotelem Pisistrati aetas aurea quaedam aetas fuit[9]. Apud modernos sunt qui tyrannos cum inventa moneta et commercio maritimo florente coniungunt, ita historicum antiquum Thucydiden sequentes[10]. Etenim ad mercennariorum stipendia res aptissima moneta erat et classes multitudine nautarum egebant. Quinto saeculo ineunte tyranni in Asia Minore plerumque in Persarum regis clientela versabantur, cuius beneficio in civitatibus imperabant, ut Milesii Histiaeus et Aristagoras.
Apud Graecos occidentales bella continua tam adversus indigenas aut Carthaginienses aut Etruscos quam intestina inter Graecos, nedum frequentes incolarum migrationes civitatum statum labefactabant atque tyrannides militares multiplicabantː in Italia meridionali Nicodemus Cumanus et Anaxilas Rhegius, in Sicilia Phalaris Acragante, Gelon et eius successor Hieron Gelae et Syracusis maxime innotuerunt. Potentissimi fuerunt tyranni Syracusani qui Poenos anno 480 a.C.n. et Etruscos anno 474 a.C.n. vicerunt. Magnis divitiis poetas et artifices adliciebant ut Pindarum, Aeschylum, Simonidem... Medio tamen quinto saeculo Syracusis democratiae tyrannis loco cedebat.
De tyrannide in aetate classica et hellenistica
[recensere | fontem recensere]Homines qui anno 404 a.C.n. post bellum Peloponnesiacum rerum Atheniensium suffragantibus Lacedaemoniis potiti sunt Triginta tyranni appellabanturː etenim ad libitum de bonis et vita civium decernebant. Quorum dominatio non ultra annum valuit. At circa idem tempus in Sicilia diuturna et florentissima tyrannis Dionysii Maioris eversis democraticis institutis viguit (405-367 a.C.n.), quam filius Dionysius Minor postea amisit (343 a.C.n.). Tum Timoleon, vir Corinthius qui Dionysium vicerat, tyrannides plerasque in Sicilia sustulit atque oligarchias ibidem instituit.
Tertio saeculo Macedonibus in Graecia hegemoniam retinentibus multae tyrannides cum in cetera Graecia tum in Peloponneso fuerunt. Illi tyranni Macedonum regibus morem gerebant atque ita imperium in civitatibus sibi adrogabant. Inimicus eis fuit Aratus Sicyionius qui per Foedus Achaicum libertatem Graecis vindicare volebat. Achaei enim concilium foederale et strategos annuos et electos probabant. Rem bene gerebat et iam paene tota Peloponnesus in Foedus coierat[11] donec Cleomenes III adversaretur qui tyrannus Spartae dicebatur quamvis regia stirpe Heraclidarum ortus quia occisis ephoris et sublata gente regia Eurypontidum ad libitum civitatem regebatː homines inferiore dignitate ad civitatem promovit et agros inter cives aequaliter divisit. Ita mala civitatis suae sanare cupiebat, hoc est paucitatem civium et divitias penes paucissimos homines coactas[12]. Quae consilia vicinis civitatibus et Arato displicebant. At Cleomenes sine Macedonum auxilio vinci non potuit qui veterem rempublicam restituerunt. Post paucos annos alter rex tyrannus Spartae exstitit rerum novarum instigatorː Nabis (207-192). At dum ultimi tyranni Graeci in parvis civitatibus regnare conantur iam de dominatione in orbe terrarum disceptabant monarchiae Macedonicae et crescens imperium Romanum.
De tyrannidis definitione
[recensere | fontem recensere]In litteris antiquis significatio socialis tyrannidis (confiscatio bonorum divitum hominum, servorum mancipatio, divisio agrorum...) aliquantulum oblitterabatur. Plerumque moralis pravitas hominis cuiusdam supra leges omnia ad libidinem suam regere volentis vituperabatur[13]. In dialogo quem Xenophon de tyrannide composuit[14] Simonides Hieroni tyranno suadebat ut non sibi consuleret cum imperaret sed civibus suisː ita enim regem appellari meriturum. Eadem sentiebat Aristoteles in Politicis suis[15]cum tyrannidem depravatam monarchiam esse finiebat[16]. Alibi tyrannidem mixturam extremae oligarchiae et democratiae esse scribebat atque ambarum vitia cumulasse[17]. Socrates vero apud Platonem explicabat quomodo tyrannis, ultima e pravis rebus publicis, e democratia velut necessario nasceretur[18]. Magis quam status reipublicae tyrannis modus quidam vitiosus imperandi vulgo videbatur[19]. Exempli gratia Tarquinius Superbus tyrannice regnasse dici poterat, qui sensus apud modernos praevaluit. Hoc enim a ceteris monarchiis differt maxime tyrannis quod tyrannus leges, mores patrios, iura civium suorum, nonnumquam etiam religionem contemnit. Rursus bonus tyrannus a rege non multum distat[20].
Exempli gratia sedecimo saeculo iesuitae theoriam de tyrannicidii sanctimonia explicaruntː tyranni erant secundum eos reges, etsi legitime ad regnum pervenerunt, ceterique duces qui veram doctrinam Christianam (hoc est auctoritatem papalem et ecclesiam Romanam catholicam) non sequebantur et subiectos ad haeresim ducebantː in numero tyrannorum occidendorum ponebant reginam Anglorum Elisabetham et regem Francogallorum Henricum IV[21] aut etiam Gulielmum Auriacum, rebellionis Batavorum ducem. Rursus protestantes ipsum papam nihil aliud esse quam impudentissimum tyrannum existimabant[22].
Neces exemplares
[recensere | fontem recensere]Suetonius, Caligula, 49, de Caligulae interitu: “Duplex dehinc fama est: alii tradunt adloquenti pueros a tergo Chaeream cervicem gladio caesim graviter percussisse, premissa voce: Hoc age! Dehinc Cornelium Sabinum, alterum e coniuratis, tribunum ex adverso traiecisse pectus; alii Sabinum, summota per conscios centuriones turba, signum more militiate petisse, et Gaio Iovem dante Chaeream exclamasse: Accipe ratum! respicientique maxillam ictu discidisse. Iacentem contractisque membris clamitantem se vivere caeteri vulneribus triginta confecerunt; nam signum erat omnium: Repete! Quidam etiam per obscaena ferrum adegerunt.”
Suetonius, Galba, 20, de Galbae interitu: “Iugulatus est ad locum Curtii ac relictus ita uti erat, donec gregarius miles a frumentatione rediens abiecto onere caput ei amputavit; et quoniam capillo arripere non poterat, in gremium addidit, mox inserto per os pollice ad Othonem donavit. Ille lixis calonibusque donavit, qui hasta suffixum non sine ludibrio circum castra portarunt, adclamantes: Galba Cupido, fruaris aetate tua!”
Suetonius, Vitellius, 17, de Vitelli interitu: “Donec religatis post terga manibus, iniecto cervicibus laqueo, veste discissa seminudus in forum tractus et inter magna rerum et verborum ludibria per totum viae Sacrae spatium, reducto coma capite, ceu noxii solent, atque etiam mento mucrone gladii subrecto, ut visendam praeberet faciem neve summitteret; quibusdam stercore et caenum incessentibus, alii incendiarium et patinarium vociferantibus, parte vulgi etiam corporis vitia exprobante; erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque ex vinulentia, venter obesus, alterum femur subdebile impulso olim quadrigae, cum auriganti Gaio ministrantem exhiberet. Tandem apud Gemonias minutissis ictibus excarnificatus atque confectus, et inde unco tractus in Tiberim."
Remedia tyrannidis
[recensere | fontem recensere]1) Pretium polliceri percussori et parentibus eius. Valerius Maximus (5.4.ext3): "Vos quoque, fratres,—inquit—memoria complectar, quorum animus origine fuit nobilior, siquidem admodum humiles in Hispania nati pro parentium alimentis spiritum erogando specioso exitu vitae inclaruistis: XII enim milia nummum, quae post mortem vestram his darentur, a Paciaecis pactis, ut eorum patris interfectorem Etpastum gentis suae tyrannus occideretis, nec ausi solum insigne facinus estis, sed etiam strenuo ac forti exitu claudistis: isdem enim manibus Paciaecis ultionem Etpasto poenam, genitoribus nutrimenta, vobis gloriosa fata peperisti."
2) Principiis obstare. Valerius Maximus (6.3.1): "M. Manlius, unde Gallos depulerat, inde ipse praecipitatus est, quia fortiter defensam libertatem nefarie opprimere conatus fuerat. Cuius iustae ultionis nimirum haec praefatio fuit: 'Manlius eras mihi, cum praecipites agebas Senonas; postquam imitari coepisti, unus factus es ex Senonibus.'"
Hanc parabulam Spiritus Sanctus posuit in ore Ioatham, fili Ierobaal (Iudices, 9): Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivae: Impera nobis. Quae respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear? Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. Quae respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter caetera ligna promovear? Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis. Quae respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod beatificat Deum et homines, et inter caetera ligna promoveri? Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos. Quae respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub umbra mea requiescite; si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.
3 Regum 12: Locutus est Roboam popolo: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei: pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro: pater meus caecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus.
Populo autem verba ista non placuerunt: Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa, et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam ascendit currum, et fugit in Ierusalem.
1 Samuelis 8: Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et precursores quadrigarum suarum, et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. Filiasque quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. […] Vosque eritis ei servi. Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem eligistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Politica V.5.6-10 et V.10.2-3.
- ↑ Ibidem V.12.1-4.
- ↑ Exempli gratia Herodotus, Terpsichore V.92 ubi Corinthius Socles orationem habet qua regem Lacedaemoniorum Cleomenem monet ne tyrannidem Athenis instituere vellet. Nam ipsi Corinthii sub Cypselidis abominanda passi erant. Item Aristoteles quibus Persicis et barbaris artibus tyranni potestatem suam retineant describens (Politica V.11.4-16). Cf. Sophocles, Antigone, 504-507. Euripides, Medea 348. At in omnibus alpis locis huius fabulae (versus 453, 458, 597, 607, 700, 740 etc.) hoc nomen in bonam partem accipiendum est nec aliud valere videtur quam "rex". Item tragoediam Sophocleam Οἰδίπους Τύραννος Oedipodem regem interpretari solemus (de quo vide argumentum fabulaeː τοὺς πρὸ τῶν Τρωικῶν βασιλεῖς τυραννοὺς προσαγορεύοντες).
- ↑ Claude Mossé et Annie Schnapp-Gourbeillon, Précis d'histoire grecque, 1999ː 133-153.
- ↑ Lycurgus, Contra Leocratem 51. Vincent Azoulay, Les tyrannicides d'Athènes : vie et mort de deux statues, Seuil, 2014. Cf iusiurandum ab Andocide relatum (De Mysteriis 97)ː κτενῶ καὶ λόγῳ καὶ ἔργῳ καὶ ψήφῳ καὶ τῇ ἐμαυτοῦ χειρί, ἂν δυνατὸς ὦ, ... ἐάν τις τυραννεῖν ἐπαναστῇ ἢ τὸν τύραννον συγκαταστήσῃ.
- ↑ Dinarchus, Contra Demosthenem 101.
- ↑ Demosthenes, Adversus Leptinem
- ↑ Etenim Gyges, Lydiorum regni usurpator, a poeta Archilocho primus omnium in servatis litteris tyrannus appellatus estː Antonia Soulez, Gygès le Tyran, Éd. La Digitale, 1980 Recensio critica. Antiqui grammatici originem verbi saepe cum piratis Tyrrhenis coniungebant (vide Oedipodis regis argumentum).
- ↑ Aristoteles, De republica Atheniensium 16.7ː ὁ ἐπὶ Κρόνου βίος. Isocrates quoque quarto saeculo in bonam partem hoc nomen ponit atque idem significare facit atque rex (Ad Nicoclem etc.)
- ↑ Historiae I.13ː Δυνατωτέρας δὲ γιγνομένης τῆς Ἑλλάδος καὶ τῶν χρημάτων τὴν κτῆσιν ἔτι μᾶλλον ἢ πρότερον ποιουμένης τὰ πολλὰ τυραννίδες ἐν ταῖς πόλεσι καθίσταντο, τῶν προσόδων μειζόνων γιγνομένων (πρότερον δὲ ἦσαν ἐπὶ ῥητοῖς γέρασι πατρικαὶ βασιλεῖαι), ναυτικά τε ἐξηρτύετο ἡ Ἑλλάς, καὶ τῆς θαλάσσης μᾶλλον ἀντείχοντο. πρῶτοι δὲ Κορίνθιοι λέγονται ἐγγύτατα τοῦ νῦν τρόπου μεταχειρίσαι τὰ περὶ τὰς ναῦς, καὶ τριήρεις ἐν Κορίνθῳ πρῶτον τῆς Ἑλλάδος ναυπηγηθῆναι. φαίνεται δὲ καὶ Σαμίοις Ἀμεινοκλῆς Κορίνθιος ναυπηγὸς ναῦς ποιήσας τέσσαρας.
- ↑ Plutarchus, Vitae Parallelaeː Aratus
- ↑ Plutarchus, Vitae Parallelaeː Cleomenes
- ↑ Ita Plato, Politia IX.1-6.
- ↑ Ἱέρων ἢ Τυραννικός, hoc est "Hiero vel de tyrannide".
- ↑ III.6-7. Cf. etiam ibidem IV.10 et V.10.9 et V.10.37-38(1313a).
- ↑ Non tamen e monarchia nasci solebat sed e nimia oligarchia vel democratia (ibidem IV.11.11).
- ↑ V.10.2 (1310b)ː ἡ δὲ τυραννὶς ἐξ ὀλιγαρχίας τῆς ὑστάτης σύγκειται καὶ δημοκρατίας· διὸ δὴ καὶ βλαβερωτάτη τοῖς ἀρχομένοις ἐστίν, ἅτε ἐκ δυοῖν συγκειμένη κακῶν καὶ τὰς παρεκβάσεις καὶ τὰς ἁμαρτίας ἔχουσα τὰς παρ᾽ ἀμφοτέρων τῶν πολιτειῶν.
- ↑ Politia VIII.14-16.
- ↑ Plato, Politia 344a-c.
- ↑ Ibidem V.11.18.
- ↑ Monique Cottret, "La justification catholique du tyrannicide" in Parlement[s], Revue d'histoire politique 2010/3ː 107-117. Delcourt Marie. "[1]Laevinus Torrentius et le tyrannicide." Revue belge de philologie et d'histoire, 1952ː 169-174
- ↑ Jean Hubac, "Tyrannie et tyrannicide selon Pierre Jurieu", Bulletin de la Société de l'Histoire du Protestantisme Français, 2006(152)ː 583-609. Commentarius ad Stephanum de la Boétie, Traité de la servitude volontaire.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Stephanus de la Boétie, Discours de la servitude volontaire, 1574
- A. Andrewes, The Greek tyrants, Londinii, 1979
- Helimutus Berve, Die Tyrannis bei den Griechen. Erster Band : Darstellung. Zweiter Band : Anmerkungen, 1967 Recensio critica Altera redcensio critica
- Robert K. Fleck et F. Andrew Hanssen, "How Tyranny Paved the Way to Democracy: The Democratic Transition in Ancient Greece", The Journal of Law and Economics, 2013ː
- Mait Koiv, "Basileus, tyrannos and polis. The Dynamics of Monarchy in Early Greece", Klio 2016(98/1): 1-89
- Alexander Kojève, Tyrannie et sagesse, Gallimard, 1954 (reed. anno 1997 cum Leo Strauss, De la tyrannie, et epistulis ab ambobus auctoribus invicem missis).
- Loretana de Libero, Die archaische Tyrannis. Steiner, Stuttgardiae, 1996. Recensio critica
- Claudia Mossé, La tyrannie dans la Grèce antique, PUF, 1979 Recensio critica
- Waller R. Newell, Tyranny : a new interpretation, Cambridge University Press, 2013. Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Pavel Oliva, "The Early tyranny", Dialogues d'histoire ancienne, 1982ː 363-380
- Viktor Parker, "Vom König zum Tyrannen. Eine Betrachtung zur Entstehung der älteren griechischen Tyrannis", in Tyche Band II, 1996ː 165-186
- Sylvain Roux, "Entre mythe et tragédie : l'origine de la tyrannie selon Platon." Revue des Études Grecques, 2001ː 140-159
- Leo Strauss, On tyranny: an interpretation of Xenophon's Hiero. Novi Eboraci : Political science classics, 1948.
- Heinrich Swoboda, "Zur Beurteilung der griechischen Tyrannis", Klio : Beiträge zur alten Geschichte, 1912ː 341-354
- Percy Ure, "The Origin of the Tyrannis", Journal of Hellenic Studies, 1906ː 131-142
Nexus interni
- Anarchia
- Autocratia
- Communismus
- Democratia
- Dominatio immoderata
- Ius resistendi
- Manifestatio
- Tyrannis maioritatis
De hac pagina
Haec pagina fuit pagina mensis Octobris 2023.