Gyges

Gyges (Graece: Γύγης) fuit rex Lydiae, qui circiter inter annos 680 a.C.n. - 645 a.C.n. regnavit. Auctor domus Mermnadarum habetur, quae quinta subole, Croeso rege, periit.
Quid de Gyge narraverit Herodotus[recensere | fontem recensere]
Libro primo Historiarum Herodotus fabulam narrat quomodo Gyges in Lydiorum thronum ascenderit. Custos familiaris regis Candaulis erat qui consiliis amicitiaque eius confidebat. Candaules autem ille formositate uxoris ultra modum inflatus nudam eam Gygae ostendere utcumque voluit. Itaque pone ianuam cubiculi eum occultavit unde feminam vestes deponentem commode videret. Cum vero visis quae videnda ei erant ex cubiculo sese clam reciperet uxor Candaulis Gygen adspexit nec tamen exclamavit aut alio modo consciam esse facti patefecit. At mane fidelibus satellitibus stipata Gygen convocavit atque ad hoc discrimen deduxit ː aut moriendum ei statim erat aut dominum interficeret atque se uxorem duceret. Gyges obstupefactus in fine se superstitem maluit. Ita insidiis uxoris oppressus Candaules nocte proxima periit et Gyges regnum occupavit. Dissensio tamen de ea re inter Lydios fuit quia Gyges e stirpe regia Heraclidum non erat. Itaque legatos ad Pythiam Delphos miserunt rogatum rectene et ex deorum voluntate regnaturus esset Gyges. Pythia respondit secundum Gygem ; addidit tamen ultionem Heraclidum post quinque hominum saecula fore, ita regem Croesum designans. Paene eadem canebat poeta Samius Archilochus. Revera tamen etiamsi Gyges moechus reginae esse potuit ex seditione interemptum Candaulem probabilius modernis historicis videtur. Ita gens Mermnadum regno Lydiae Heraclidas spoliasse dicitur. Quinque Mermnadae regnaverunt quorum ultimus fuit Croesus. Ipse Gyges postquam dona sumptuosa ex auro et argento Delphis consecravit per triginta et octo annos regnum obtinuit nec quicquam effecit quod Herodoto memoria dignum videretur.
Nonnulla quae fortasse historica sunt[recensere | fontem recensere]
Etiamsi Herodotus regnum Gygis ignoravit aut parum ad argumentum suum pertinere existimabat, sunt cuneiformia scripta regis Assurbanipali (Aššur-bāni-apli) quae nos certiores faciunt multis bellis interfuisse Gygen. In Ionicas maritimas urbes plures expeditiones fecit[1] e quibus magnas divitias collegit. Mercennarios quoque Ionios et Carios pharaoni Psammetico locasse dicitur. Mox tamen Cimmerios Asiam invadentes nisi societate cum Assyriorum rege Assurbanipale facta repellere non potuit, quae societas partem libertatis ei ademit. Postremo Cimmerii regiam urbem (non arcem eius), Sardis, expugnarunt atque regem interfecerunt. Nihilominus regnum Lydiae et dynastia Mermnadarum cladi superfuerunt ː Ardys patri Gygi succedere potuit.
De Anulo secundum Platonem[recensere | fontem recensere]
Apud "Rem Pubulicam" Platonis, inter dialogum Glaucon anulum Gyges citat;
Post imbribus, hiatus apperuit ubi ingressus Gyges et aenum equum comperit cuius latera porta est intus corpus inusitatus cum anulo in digito. Gyges anulo detraxit induit in digito eo qui facultatem dat non videri. Adhibuit novam potestam anuli ut necaret regem et ipse fieret novus rex.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Herodotus, Clio 14 brevissime enumerat Smyrnam, Miletum, Colophonemque.
Fontes[recensere | fontem recensere]
Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]
- Mordechai Cogan et Hayim Tadmor, "Gyges and Ashurbanipal: A Study in Literary Transmission", Orientalia, 1977 ː 65-85
- Albertus Radet, La Lydie et le monde grec au temps des Mermnades (687-546), Parisiis, 1893
- Antonia Soulez, Gygès le Tyran, Éd. La Digitale, 1980 Recensio critica
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gygen spectant. |
![]() |
Lexica biographica: • Encyclopædia Britannica • Deutsche Biographie |