Phalaris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Taurus aeneus Phalaridis (opus fictile saec. XVI p.C.n.)

Phalaris (Graece Φάλαρις) fuit tyrannus Acragantinus in Sicilia ab anno 570 a.C.n. usque ad mortem, cui Perillus Atheniensis inventor praeclarum taurum aeneum creavit, taurum Phalaridis appellatum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Incertum est quando Phalaridis natus est et variae sunt historiae de sua vita ante tyrannidem: Phalaris originis Rhodiae dicitur esse, sed etiam dicitur natus esse Astypaleae. Certe 570 a.C.n. Phalaris rerum potitus est et per sedecim annos Acraganta gubernavit. Phalaris tam ferox atque crudelis fuit ut verbum "Phalarismus" (Graece Φαλαρισμός), "mores tyrannici" significans, creatum esset ab equite Romano scriptoreque Graeco T. Pomponio Attico.[1] Phalaride tyranno, inventor Perillus Atheniensis strumentum executionis, appellatum taurum aëneum, creavit et praebuit hoc Phalaridi. Taurus aëneus in ventre ostiolum habebat: moriturus inebat et claudebatur et, accenso igne sub tormento, atrociter moriebatur, quia metallum calefactum ab igne eum assabat. Eiulatus viri conversi erant a tormento in sonos similes mugitibus taurorum. Sed Phalaris, obstupefactus, iussit Perillum ineare in tormento. Perillus ante suam mortem liberatus est sed, iubente tyranno Phalaride, pauco post ex rupe deiectus est. Anno 554 a.C.n. seditio orta est in Acragantem contra Phalaridem et eum spoliatum regno atque occisum est. Phalaris dicitur periisse in ipso tauro aëneo.

Phalaris in litteris[recensere | fontem recensere]

Primus vir qui scripsit de Phalaride fuit Pindarus, poëta Graecus, in primo carmine Pythio. Lucianus Samosatensis de Phalaride scripsit in libris "Phalaris I" atque "Phalaris II". Decimus Iunius Iuvenalis de tyranno in satira octava scripsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]