Aeschylus
Jump to navigation
Jump to search
Aeschylus poeta tragicus fuit Atheniensis (natus circa 525 a.C.n., mortuus Gelae circa 456 a.C.n.). Cui erat filius Euphorion. Sola Orestea trilogiarum quae Athenis scripta sunt tota superest.
Vita Aeschyli[recensere | fontem recensere]
- Anno 525 vel forsitan 519 Eleuside natus est
- 499-6 fabulas docere coepit
- 490 apud Marathonem pugnavit
- 484 primum palma ornatus est
- 472 palma quartum ornatus est propter dramata, quorum unum erant Persae
- c. 470 Siciliam primum invisit
- 468 superatus est in certamine dramatum a Sophocle
- 467 palma ornatus est propter tetralogiam Thebaiam
- c. 466-59 palma ornatus est propter tetralogiam Danaidem
- 458 palma ornatus est propter Oresteam
Septem quae supersunt tragoediae[recensere | fontem recensere]
- Vide etiam Index fabularum Aeschylearum
- Persae, Πέρσαι, 472
- Septem contra Thebas, Ἑπτὰ ἐπὶ θήβας, 467
- Supplices, Ἱκέτιδες, c. 463
- Orestea, Ὀρέστεια, 458
- Agamemnon, Ἀγαμέμνων
- Choephoroe, Χοήφοροι
- Eumenides, Εὐμενίδες
- Prometheus vinctus, Προμηθεὺς δεσμώτης (si ab Aeschylo scriptus) c. 460-456
De Aeschyli exitu[recensere | fontem recensere]
Antiqui Graeci de Aeschyli morte miram fabulam narraverunt. Aeschylus enim templum adierat et a sacerdote oraculum petierat. Tunc sacerdos respondit : "Beatus quidem diu fuisti ; vitae autem tuae exitus miser erit ; nam domus ruina te interficiet." Ex eo die poeta nunquam domum inibat. Olim autem ruri cum ambularet, aquila forte testudinem frangere cupiebat. Itaque testudinem in poetae caput, calvum et lapidi simile, praecipitavit. Ita oraculum non erraverat. Nam testudinis "domus" miseri poetae caput fregerat.
Nexus interni