Andocides

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Andocides (graece Ἀνδοκίδης), orator Atheniensis nobilis (440-390[1] a.C.n.), filius Leogorae, unus est ex 10 oratoribus, quorum vitas Plutarchus, vel potius pseudo-Plutarchus, descripsit. Saepius accusatus, ut ex ipsis ejus orationibus constat,[2] et exilio multatus est, sed dexteritate sua semper in gratiam rediit. Patrem, quem prius criminis suspicione asperserat, defendit.

Opera non deperdita[recensere | fontem recensere]

  1. Περὶ τῶν μυστηρίων ("De Mysteriis") [1].
  2. Περὶ τῆς ἑαυτοῦ καθόδου ("De Reditu").
  3. Περὶ τῆς πρὸς Λακεδαιμονίους εἰρήνης ("De Pace")
  4. Κατὰ Ἀλκιβιάδου ("Contra Alcibiadem", quae oratio a multis pseudepigrapha habetur)

Nexus interni

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Andocidis orationes, edidit F. Blass, Lipsiae, in aedibus B.G. Teubneri, 1871, editio orationum, cum praefatione, vita a Plutarcho scripta et argumenta brevia [2]
  • Andocide, Discours, Parisiis, sumptibus Les Belles Lettres, G. Dalmeyda, 1960 (cum Francogallica translatione).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cletus Pavanetto, Graecarum litterarum institutiones, pars altera, sumptibus LAS, Romae, 1997 (ISBN:88-213-0361-6)
  • Pseudo-Plutarchus, "Vita Andocidis", in libello qui "Vita decem oratorum" nuncupatur [3].
  • ORATORES ATTICI, opera et studio Gulielmi Stephani, tomus primus Antiphon et Andocides, Londini, 1828 [4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pavanetto: non 390, sed 385
  2. "ob Hermas dejectos, ob Cereris mysteria vulgata ob reditum in templa" (Dobson)

P literature.svg Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis