Lycurgus (orator)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 390 a.C.n.; Athenae
Obitus: 324 a.C.n.; Athenae antiquae
Patria: Athenae antiquae
Obitus: 324 a.C.n.; Athenae antiquae
Patria: Athenae antiquae
Familia
Proles: Habron
Familia: Eteobutadae
Familia: Eteobutadae
Memoria
Sepultura: Kerameikos
Lycurgus (Graece Λυκοῦργος; natus ca. 390, mortuus 324 a.C.n.), unus e decem oratoribus Atticis fuit, vir magni nominis, qui duodecim annis reditus civitatis suae magna innocentia administravit[1], accerrimus malorum accusator. E quindecim orationibus quae Lycurgo tribuebantur, una tantum, cui titulus "Contra Leocratem" servata est[2].
Opus servatum [3][recensere | fontem recensere]
- Contra Leocratem (ΚΑΤΑ ΛΕΩΚPΑΤΟΥΣ) [2]
- Argumentum: Post tolerata Chaeroneae pericula decretum fecit Atheniensium populus, ut nemo ex urbe alio se conferret neque aut liberos aut uxores in alium locum traduceret. Leocrates igitur quispiam urbem egressus, Rhodum accessit, dein Megara pervenit, tandem Athenas rediit; atque cum istic cum fiducia ageret, accusationem adversus eum ceu proditorem Lycurgus instituit. Status est appellationum conflictio : fatetur enim Leocrates se reliquisse quidem urbem, sed haudquaquam prodidisse tamen. Alii dicunt coniecturam esse a consilio, ceu eius qui profectum quidem se ex urbe haud infitietur, de cuius tamen instituto haud satis constet, qua mentis sententia sit egressus, proditionisne an negotiationis causa. Alii intentionem dicunt: affirmat enim se non proditionis sed negotiationis causa reliquisse urbem. Est autem idem huius orationis argumentum cum ea, quam adversus Autolycum scripsit.
Nexus interni
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Diodorus Siculus, lib. XVI, 88: "οὗτος γὰρ τῶν τότε ῥητόρων μέγιστον ἔχων ἀξίωμα καὶ δώδεκα μὲν ἔτη τὰς προσόδους τῆς πόλεως διοικήσας ἐπαινουμένως", i.e."[Lycurgo] qui maximam inter ejus aetatis oratores dignitatem habebat, et vectigalia civitatis viginti (sic in editione Didot, sed vere "δώδεκα", duodecim, ut scribit Hoffmannus) annos multa cum laude adminstrarat" [1]
- ↑ Pavanetto, p. 30
- ↑ Titulus et argumentum ab editione Didot demptum
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Contra Leocratem (graece) et (francogallice)
Fontes[recensere | fontem recensere]
- M. C. Howatson (ed.), The Oxford Companion to Classical Literature, Londini, sumptibus Oxford University Press, 1989, 2a ed., 640 pp. (ISBN 978-0198661214)
- Cletus Pavanetto, Graecarum Litterarum Institutiones, pars altera, sumptibus LAS, Romae, 1997 (ISBN 88-213-0361-6)
Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |