Latinitas bona

Hiero (Xenophon)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hiero (Graece Ἱέρων ἢ Τυραννικός) est liber brevis de tyrannide a Xenophonte scriptore Atheniensi, prima parte quarti saeculi a.C.n. conscriptus. Dialogus philosophicus inducitur inter Hieronem I, qui fuit tyrannus Syracusanorum ab anno 478 usque ad annum 467 a.C.n., et Simonidem, poetam Ceum, qui ad aulam eius vivebat.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Prima parte libri (cap. I-VII) Hiero docet tyrannum privatis hominibus miseriorem esse, quia omnes et omnia semper timet et veris amicis caret : ita vitam eius bellum perpetuum esse. Simonides primum rem miratus postremo consentire cogitur. Secunda parte libri (cap. VIII-XI) Simonides Hieroni ostendit quo modo ipse beatior fieri et carior civibus possit, siquidem potentiam suam felicitati civium augendae impendere vellet : ita enim ex tyrannide monarchiam fieri.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Agnese Gallet-Irbe, Réformer la tyrannie: étude du Hiéron de Xénophon , Argentorati, 2011 [1] [Dissertatio doctoris Litterarum gradus capessendi causa scripta]
  • Iohannes Hatzfeld. Note sur la date et l'objet du Hiéron de Xenophon. Revue des Études Grecques 1946(59), pp.54-70 [2]
  • Alexander Kojève, Tyrannie et sagesse, Gallimard, 1954 (reed. anno 1997 cum Leo Strauss, De la tyrannie, et epistulis ab ambobus auctoribus invicem missis).
  • Leo Strauss, On tyranny: an interpretation of Xenophon's Hiero. Novi Eboraci : Political science classics, 1948.
  • Carolus Watermann, De Xenophontis Hierone dialogo quaestiones, Monasterii Guestfalorum, 1914 [3] [Dissertatio Academica]