Aratus Sicyonius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Aratus (discretiva)

Wikidata-logo.svg Aratus Sicyonius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 271 a.C.n.; Sicyon
Obitus: 213 a.C.n.; Athenae

Officium

Officium: strategos of the Achaean League
Munus: politicus, Rerum gestarum scriptor, scriptor, miles

Familia

Genitores: Cleinias of Sicyon;
Proles: Aratus Minor

Memoria

Laurae: Olympic victor, tethrippon (4-horse chariot), honorific statue, heroic honors

Aratus Sicyonius (natus 271 a.C.n., mortuus Aegii 213 a.C.n.) fuit civis Sicyonius septies et decies[1] strategos[2] Foederis Achaici factus. Primo exemplum patris Cliniae secutus, qui tyranno Cleone occiso paulo post ipse a tyranno Abantida occisus erat tum cum Aratus septem annos tantum natus esset[3], tyrannum Nicoclem e patria expulit et democratiam restituit (251 a.C.n.). Simul Sicyoniorum civitatem Foederi Achaico contribuit[4].

Praecipuae pugnae Cleomenici belli ː Cleomenis victoriae ad Lycaeum montem et Dymas, clades ad Sellasiam.

De iuventute[recensere | fontem recensere]

Mons in quo Acrocorinthus aedificata erat.

Ita exsul una cum ceteris fugitivis Argi educabatur, ubi maiorem operam athleticis studiis dare dicebatur[5] quam litteris (nonne coronam in pentathlo sibi meruerat ?) etiamsi Plutarchus auctor est[6] eum picturarum peritissimum fuisse, ut qui Sicyonensis erat, in qua civitate pictores quarto saeculo maxime celebres vixerant. Ob patris necem omnes tyrannos oderat (πικρῶς μισοτύραννος[7]). Itaque admodum adulescens ex improviso et audacissime cum paucis urbe potitus patriam liberavit et exsules reduxit, sine ullo cruore[8]. Quia fugitivi reduces bona iamdiu ab aliis possessa minaciter flagitabant in magno periculo concordia civitatis et securitas publica versabaturː tum Aratus in Aegyptum navigavit et a Ptolomaeo (qui Macedonum regi Antigono Gonatae adversabatur a quo plerique tyranni Graeci sustinebantur) pecuniam impetravit qua spoliatis civibus satisfaceret. Quod factum maxime laudabat Cicero[9], ut viri publicam utilitatem ceteris anteponentis nec iniuste fautoribus suis faventis. Simul ut civitatem suam a regis Antigoni inceptis tueretur Foederi Achaico, tum e parvis civitatibus et parum nobilibus constanti, eam incorporavit atque leges communes sancte observavit etiamsi Sicyon tum ceteris sociis potentior erat.

Quomodo cum Lacedaemoniis de hegemonia in Peloponneso contenderit[recensere | fontem recensere]

Iam anno 245 a.C.n. strategos Foederis primum factus bellum adversus Aetolos gessit[10] atque Macedones noctu ex improviso adgressus ex Acrocorintho expulit unde in regione dominabantur (243 a.C.n.)[11]. Simul Corinthiis iugo Macedonico liberatis persuasit ut Foedus Achaicum inirentː secundo saeculo p.C. Pausanias statuam Arati Corinthi in theatro adhuc vidit[12]. Annis sequentibus maximae in Peloponneso civitates sese cum Foedere Achaico coniunxeruntː Megarenses[13], Troezenii, Epidaurii[14], Cleonae in Argolide[15], Megalopolitani[16], Aegineti[17], Arcades (praeter Mantineam, Tegeam, Orchomenum)[18] ... Anno 241 a.C.n. Aetolos Peloponnesum invadentes ad Pellenen vicit[19] atque statim post victoriam cum eis societatem fecit[20]. Postremo post multas repulsas anno 229 tyrannis Argivorum Aristomacho et Phliasiorum Cleonymo persuasit ut dimissa tyrannide strategiam annuam in Foedere Achaico potius peterent[21]ː ita effecerat ut in Peloponnesi magna parte civitates in unum Foedus coalescerent. Simul pecunia accepta Macedones praesidia e Piraeo, Sunio, Salamine Munychiaque Arato hortante revocarunt[22].

At ab anno 227 a.C.n. rivalis metuendus de hegemonia in Peloponneso cum Arato certare coepit ː nam rex Spartae Cleomenes occisis ephoris et rege alterius domus tyrannidem sibi domi paravit, numerum civium auxit et pecunia sibi a Ptolomaeo data mercennarios conducere coepit. Primis pugnis belli Cleomenici Achaei ita inferiores extitere ut Aratus societatem Antigoni Dosonis et Macedonum petere atque eis Acrocorinthum reddere coactus fuerit, eo magis quo Ptolomaeus pecuniam Cleomeni potius quam Achaeis dare maluit quia aptiorem ad Macedones cohibendos esse existimabat. Cleomenes quidem a Macedonibus ad Sellasiam circa 221 a.C.n. victus est et in Aegyptum fugit sed rex Macedonum patronus Foederis Achaici fiebat eo magis quod paulo post Achaei ab Aetolis ad Caphyas proelio victi[23] auxilium Macedonum iterum rogaverunt. Ita reges Antigonus et Philippus V, velut hegemones, Achaeos in maiorem societatem circa se incluserant quorum conciliis plerumque Corinthi habitis ipsi praesidebant[24]. Nonnumquam etiam comitiis Achaeorum consiliis Arati obviam ibant[25]. Nec satis servilis Aratus eis visus est quoniam veneno interceptum iussu regis Philippi V fama circumferebatur. Sicyonenses Aratum mortuum sacerdote et cultu heroico honoraverunt atque Arateum aedificarunt[26] ubi sepeliretur.

Filius ei fuit Aratus Minor[27] cuius uxor Polycratea a rege Macedonum Philippo V corrupta dicebatur[28] et matrem fuisse Persei nonnulli moderni coniecerunt[29]. Si Plutarcho[30] credimus et ipse veneficiis Philippi V obnoxius e quibus non morte sed insania adfectus multa flagitia adiit. Non multo post obisse videtur.

De iudicio aequalium et posteritatis[recensere | fontem recensere]

Per triginta annos dux verus confoederationis extitit quia numquam fiduciam Achaeorum amisitː cum stategum per annos continuos fieri non liceret altero quoque anno eligebatur. Unicus rivalis quocum dissentiebat fuit Lydiadas, ex tyranno Megalopolitanorum, qui ter strategus factus bello Cleomenico pugnando periit ita ut Aratos a quibusdam accusatus sit quod opem ei non tulisset[31]. In diplomaticis rebus et societatibus conciliandis, item in nocturnis insidiis et occultis inceptis (Sicyon liberata, Acrocorinthus Macedonibus erepta, Mantinea bello Cleomenico ex improviso capta[32]) nullo inferior erat. At belli dux mediocris[33] habebatur qui proelia campestria et acies, quibus de summa re decertaretur, ita reformidabat ut socordiae et timiditatis vulgo insimularetur[34]. Cum vero proelia committebat, vinci solebat adeo ut Polybius scribere non dubitarit[35] Aratum Peloponnesum tropaeis implesse ad clades suas spectantibus. Cautior et timidior erat quam ut res Achaicas eo quo vellet perducere possetː itaque postquam primis annis Macedonum dominationem imminuit et tyrannos ab eis institutos e civitatibus Graecis expulit, postremo Macedones in Graeciam ut dominos revocare coactus est. Multi ei obiecerunt quod Antigonum regem barbarum Graeco viro, Cleomeni, praetulisset[36]ː quocirca librum apologeticum, Hypomnemata inscriptum publicavit.

Magna disceptatio fuit inter historicos Polybium et Phylarchum de Mantinensibus quorum supplicium et servitus res indigna, ut erga Graecos homines, Phylarcho videbatur. Simul adulationem Arati nomen urbis in Antigoneam mutantis et alios honores divinos Antigono tribuentis vituperabat[37]. Item Arato obiectum est quod Aristomachum Corinthium, qui socius eius et strategus confoederationis fuerat, variis tormentis et suppliciis male mulcatum et sine iudicio a Macedonibus interfici siverit, quod tamen iure factum adfirmabat Polybius[38]. A Plutarcho culpa Arati minuebatur quod tum Antigono Dosoni morem gerere invitus cogebatur.

In summa Aratos Foedus Achaicum auxit et servavit, a dominatione Macedonum eripere non potuit.

De fontibus[recensere | fontem recensere]

Ipse Aratus Commentarios quosdam rerum gestarum suarum publicavit hodie quidem deperditos[39] sed e quibus historici antiqui posteriores amplam materiam hauserunt. Circa idem tempus Phylarchus quidam res gestas sui temporis narravit atque in primis rebus Lacedaemoniis consuluit quibus favebat. ob id ipsum Arato saepe contradicebat. Eius opera non exstant sed Plutarchus eum plerumque sequebatur cum vitas Agidis IV et Cleomenis III componebat. Polybius, secundi saeculi a.C.n. historicus, Aratum, ut aequum erat, Phylarcho praevertebat[40] ; quin etiam comperta habebat nonnulla quae Aratus silentio praetermittere maluerat et ea addidit[41] (etenim eius pater Lycortas strategus Foederis Achaici post Aratum fuerat). Praeterea dum Phylarchum refutare suscipit Polybius nobis accusationes illius auctoris erga Aratum et Achaeos tradidit. Tales sunt praecipui fontes, quos quidem norimus et e quibus biographia quae adhuc exstat a Plutarcho composita est.

Fasti strategorum Achaeorum tempore quo vixit Aratus[recensere | fontem recensere]

Ante Aratum unum tantum nomen notum est, Margos e Kerynea[42], qui strategus anno 256 a.C.n. fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Plutarchus 53.1. Walbank sedecim strategias tantum numerabat.
  2. Hunc magistratum "praetorem" Latine interpretari solebat Titus Livius.
  3. Plutarchus, Aratos II.
  4. Polybius II.43.3. Plutarchus, Aratos IX.6-7.
  5. Vita Arati III.1-3 et X.3-4 ubi philosophiam in eo desiderat ( ἔνδεια λόγου φιλοσόφου).
  6. Vita Arati 12-13.
  7. Plutarchus X.1. Vide etiam III.1.
  8. Polybius II.43.3.
  9. De Officiis II.81-83
  10. Plutarchus, Aratos 16.1.
  11. Polybius II.43.4. Plutarchus 16-24.
  12. Descriptio Graeciae II.7.5.
  13. Polybius II.43.5-6, anno 242 a.C.n.
  14. Plutarchus 24.3.
  15. Plutarchus 28.5
  16. Anno 234 a.C.n.ː Plutarchus 30. Polybius II.44.5.
  17. Plutarchus 34.7.
  18. Polybius II.46.2.
  19. Polybius IV.8.4 et Plutarchus 31-32.
  20. Plutarchus 33. Polybius II.44.1.
  21. Polybius II.44.6. Plutarchus 35.
  22. Pausanias II.8.6. Plutarchus 34.
  23. Polybius IV.11.14
  24. Polybius IV.13.7 et IV.25.1.
  25. Polybius IV.82.
  26. Plutarchus 53.2-7. Miriam Carrillo-Rodríguez, "Burying the Greek Heroes: Heroic Funerals in the Greek Lives of Plutarch", Ploutarchos 2019ː15-32 (Hispanice).
  27. Aratos 42.2-3, 49.2, 54.2-3.
  28. Plutarchus Aratos 49.2 Cleomenes 16.5. Polybius V.27.3. Titus Livius XXVII.31.8
  29. Julius Beloch, Grieschische Geschichte IV.2, 1912 p.140. M. Holleaux, Etudes d'épigraphie et d'histoire grecques V, 1957, p.300.
  30. Aratos 54.2-3.
  31. Plutarchus, Aratos 30 et 35.3 et 37.
  32. Polybius II.57.2. Plutarchus 36.2-3.
  33. Polybius IV.8-14.
  34. Plutarchus 10 ( ἀγῶνι χρήσασθαι φανερῶς ἀθαρσὴς καὶ δύσελπις), 36-37, 47.5. Polybius IV.8.5ː ὅτε τῶν ὑπαίθρων ἀντιποιήσασθαι βουληθείη, νωθρὸς μὲν ἐν ταῖς ἐπινοίαις, ἄτολμος δ´ ἐν ταῖς ἐπιβολαῖς, ἐν ὄψει δ´ οὐ μένων τὸ δεινόν.
  35. IV.8.6.
  36. Plutarchus 38.
  37. Polybius II.56-58. Plutarchus 45. Vittorio Pedinelli, "Σωτὴρ καὶ Εὐεργέτης. Onori per il re Antigono Dosone tra innovazione e rispetto della tradizione antigonide", Mythos 2020, 14.
  38. II.59-60. Plutarchus 44.5-6.
  39. Polybius, Historiae II.56. Plutarchus, Agis 15.6 et Aratos 3.3; 32.5 ; 33.2 ; 38.6 ; 38.12.
  40. Historiae II.56-63
  41. Historiae II.47.11.
  42. Polybius II.41.14 et II.43.2.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Dimidia drachma a Foedere Achaico circa 250 a.C.n. signata. Litterae Graecae AΧ in monogrammate coniunctae Achaeos designant.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica