Elisabetha Vietje

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Elisabetha Vietje
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 11 Maii 1902; Hannovera
Obitus: 2 Maii 1963; Hannovera
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: Politicus

Elisabetha (Theod. Elisabeth) Vietje (nata 11 Maii 1902 Hannoverae, mortua 2 Maii 1963 eodem loco) rerum politicarum perita et sodalis CDU erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Vietje Hannoverae lyceum et deinde in oppido Duderstadii lyceum superius frequentabat. Anno 1922 ita magistra facta est. Non prius quam 1929 suo munere operam dare potuit. Hannoverae ad usque 1960 magistra et postremo dux scholae fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1945 ad factionem CDU accessit. Anno 1945/46 et annis 1948 - 1954 consiliaria urbis Hannoverae erat et anno 1953 primo legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est. Anno 1957 electionem perdidit, sed die 6 Maii 1960 pro legato defuncto Adolpho Cillien suffecta est. Anno 1961 iterum electa legata mansit ad mortem.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]