Nicolaus Gross

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nicolaus Gross (Theodisce Nikolaus Groß) est auctor et translator Latinus editorque operum Latinorum, natione Germanus, qui habitat Senden in oppido Bavariae Suebicae. Idem conditor domunculae editoriae, cuius nomen est "Leo Latinus" septimanatim edit periodicum Latinum, quod inscribitur "Epistula Leonina"[1]

De vita[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Groß natus est anno 1955 in Saraviá terrá Germaniae foederali australi-occidentali. Alumnus Universitatis Saraviensis studuit philologiae Latinae, biologiae, phoneticae, indogermanisticae pernoscendis; anno autem 1987 dissertatione philologiae Latinae perscriptá ad doctoris gradum promotus est.

Ab anno 1981 usque ad annum 1989 in Sede operarum Neolatinitatis (cui praefuerunt Professor Dr. Christianus Helfer et Pater Dr. Caelestis Eichenseer) moderatus est Colloquiis Latinis habendis, seminariis, in quibus disputabatur de Latinis auctoribus aetatis humanisticae et posthumanisticae, velut de Petrarcâ, Erasmo, Moro, Copernico, Bacone, Campanellâ, Cardano, Hobbesio. Praeterea adiuvit Professorem Helfer tres editiones Lexici Auxiliaris Germanico-Latini curantem.

Ab anno 1994 usque ad annum 2004 vixit in Coreá australi, ubi in universitatibus studiorum docuit linguam theodiscam et latinam. Annis 1994-2002 in Coreaná Universitate Seulensi Nationali curavit, ut candidatos promotionis doctoralis imbueret methodis philologiae classicae praecipuIs. Seminaria enim habuit philologiae Latinae, quae spectaverunt ad Ciceronem, Plautum, Terentium, Lucretium, Vergilium, Manilium, Tacitum, Senecam, Apuleium, Augustinum, necnon ad Abelardum, Petrarcam, Erasmum. Quá in institutione cum studentibus colloquebatur linguá Latiná.

Ex anno 2005 Ulmá in urbe Germaniae Suebicá magister gymnasii Humboldtiani docet biologiam et linguas Latinam et Graecam. Praeterea in Universitatis Ulmensis Centro studiorum Humboldtiano (Humboldt Studienzentrum) habet cursús linguae Latinae, Graecae, Sanscritae institutorios.

Anno 2004 condidit domunculam editoriam, cui nomen est Leo Latinus[2]. Jdem Leo solet édere textús Latinos et libris typographicis et auditoriis mandatos.

De operibus[recensere | fontem recensere]

Ex anno 1977 in periodicis commentariis Latinis (qui sunt Ephemeris, Latinitas, Lupa, M.A.S., Melissa, Retiarius , Rumor Varius, Vox Latina) publici iuris fecit numerosas symbolas Latinas. Quibus symbolîs praecipué tractavit artem criticam, lexicographiam, naturalium scientiarum terminologiam atque litteraturam, necnon versiones narrationum Latinas.

Nonnulla opera litteraturae modernae in linguam Latinam convertit (fabulas pueriles, quae sunt: Kästner, „Münchhausen“, Preußler, „Der Räuber Hotzenplotz“; „Krabat“; Goscinny, „Le Petit Nicolas“), fabulas romanicas novellasque (Goethe, „Die Leiden des jungen Werther“; Gotthelf, „Die schwarze Spinne“; Hauptmann, „Bahnwärter Thiel“; E.A.Poe, “Black Cat”, “Hop Frog” “The pit and the pendulum”; Dürrenmatt, „Romulus der Große“, Süskind, „Parfum“ (cui addidi „Glossarium Fragrantiae“), Schlink, „Der Vorleser“; e. al.).

In Ephemeride, periodico retiali, divulgare solet Epistulas Leoninas (usque nunc: EL 1-127 http://ephemeris.alcuinus.net/leonina/), quae cum varia tum praecipuê continent versiones Latinas textuum modernorum necnon symbolas, quae spectant ad etymologiam et scientias naturales necnon ad Latina vocabula rariora, recentiora recentissimaque, quae ex longo iam tempore colligit lexicon neolatinum compositurus.

Eius scripta[recensere | fontem recensere]

  • 1997 : "Vetus puteus" (Coreanice scripsit Oh Jung-Hee, in Latinum convertit Nicolaus Gross", in Melissa, n° 77, anno 1997, pp. 9-11.
  • 1997 : "Vetus Puteus (II)" (Coreanice scripsit Oh Jung-Hee, in Latinum convertit Nicolaus Gross), in Melissa, n° 78, anno 1997, pp. 10-12.
  • 1997 : "De Aranea Nigra" (a. 1842 scripsit Ieremias Gotthelf, in Latinum convertit Nicolaus Gross), in Melissa, n° 80, anno 1997, pp. 12-15.
  • 1997 : "De aranea nigra (II)" (a. 1842 scripsit Ieremias Gotthelf, in Latinum convertit Nicolaus Gross), in Melissa, n° 81, anno 1997, pp. 9-13.
  • 1998 : "De versione operum Immanuelis Kant Latina", in Melissa, n° 83, anno 1998, pp. 6-8.
  • 1999 : "Fragrantia. Praefatio interpretis. Capitulum quartum decimum Fragrantiae Patricii Süskind in latinum versum", in Melissa, n° 89, anno 1999, pp. 12-13.
  • 1999 : "Fragrantia", (ex Fragrantia. Historia homicidae. Fabula romanica a Patricio Süskind Theodisce scripta anno 1985) in Melissa, n° 90, anno 1999, pp. 9-11.
  • 1999 : "Fragrantia (III)" (ex Fragrantia. Historia homicidae. Fabula romanica a Patricio Süskind Theodisce scripta anno 1985), in Melissa, n° 91, anno 1999, pp. 10-11.
  • 1999 : "Fragrantia (IV)" (ex Fragrantia. Historia homicidae. Fabula romanica a Patricio Süskind Theodisce scripta anno 1985), in Melissa, n° 92, anno 1999, pp. 5-7.
  • 2000 : "Triadem Goetheanam in latinum vertit Nicolaus Gross" (Die Leiden des jungen Werther), in Melissa, n° 97, anno 2000, pp. 12-13.
  • 2000 : "Baronis Mynchusani mirabilia itinera a Nicolao Gross in linguam Latinam conversa", in Melissa, n° 99, anno 2000, p. 6.
  • 2001 : "Baronis Mynchusani pericula a Nicolao Gross Latine conversa, nunc sunt in lucem edita", in Melissa, n° 101, anno 2001, p. 16.
  • 2001 : "Iuvenis Werther quae passus sit", in Melissa, n° 103, anno 2001, pp. 6-8.
  • 2001 : "Iuvenis Werther quae passus sit", in Melissa, n° 105, anno 2001, pp. 12-14.
  • 2002 : "Cricetologia", in Melissa, n° 106, anno 2002, pp. 10-16.
  • 2002 : "Iuvenis Werther quae passus sit" (excerpta in Latinum versa), in Melissa, n° 108, anno 2002, pp. 14-15.
  • 2002 : "Iuvenis Werther quae passus sit" (excerpta in Latinum versa), in Melissa, n° 109, anno 2002, pp. 15-16.
  • 2003 : "Fragrantia, fabula romanica a Nicolao Gross in Latinum conversa", in Melissa, n° 117, anno 2003, pp. 12-13.
  • 2004 : "P. Süskind, Fragrantia. Historia homicidae. Fabula romanica a. 1985 Theodisce scripta sub titulo, q. e. "Das Parfum. Die Geschichte eines Mörders" a Nicolao Gross in Latinum conversa, Bruxellis, ed. Fundatio Melissa et Musée de la Maison d'Érasme, 2004, 295 pp.
  • 2004 : Glossarium Fragrantiae. Lexicon Latinorum nominum vocabulorumque rariorum recentiorumve, quae inveniuntur in fabula Fragrantiae a Nicolao Gross in sermonem Latinum conversa, Bruxellis, Fundatio Melissa et Musée de la Maison d'Érasme, 2004, 594 pp.
  • 2012 : Recitator,fabula romanica quam theodiscè scripsit Bernhard Schlink, in Latinum convertit Nikolaus GroӨ, editio prima in domo editoriâ, quae appellatur Leo Latinus, Senden, 2012 (ISBN 978-3-938905-32-6)
  • 2013 : Otfried Preussler, De raptore Hotzeplotzio, in Latinum concertit Nikolaus Groʃs, Senden, Leo Latinus, 2013 (ISBN 978-3-938905-33-3)

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.