Ephemeris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ephemeris est periodicum Latinum Latine scriptum et per interrete libere emissum. A Conrado Kokoszkiewicz iuvene Polono anno 2004 condita est. Plurimi ex suis conlatoribus sunt sodales Circuli Latini Varsoviensis. De multis variisque rebus auctores Ephemeridis Latine scribunt, e.g. de factis, moribus et hominibus hodiernis, de historia, religionibus, aenigmatibus latinis, pelliculis cinematographicis et aliis rebus quae ad humanum cultum pertinent. Sunt etiam nuntii de conventibus et scriptis illorum, qui Latinitatem vivam exercent, et multa nova carmina Latina.

Fuit autem Ephemeris etiam nomen primi periodici lingua Graeca scripti atque in Austria editi. Cum imperator regni Hungaro-Austriaci Iosephus II permissionem imprimendi periodica lingua Graeca conscripta dedisset, primum exemplar anno 1784 Viennae proditum est. Brevi autem per interdictum Ephemeridi finis factus est, quia doctrinis atque sententiis illuminatorum favit. Anno 1790 iterum permissa ob postulationes imperatoris regni Ottomani, cui illis temporibus Graecia erat subdita, regnante imperatore Francisco II anno 1797 finita est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!