Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ruricidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ruricus anno 862 sacrificium sollemne fecit (ex editione Historiae Nicolai Karamzin ad usum puerorum anni 1836)

Ruricidae[1] sunt gens ducum Rutheniae et tzarum Moscoviae, a qua permultae familiae nobiles Russicae iam esxistentes originem ducunt.

Ruricidae priores[recensere | fontem recensere]

A Rurico filioque Inguaro familia condita erat. Uxor Inguari sancta Helga fuit, quorum filius Sventoslaus sanctum Vladimirum genuit, cuius et Rognedae filius Iaroslaus I Sapiens Russiam in filios suis divisit.

Rogneda Vladimirum occidere temptat (ex eadem editione Karamzin)

Iaroslaus Ingigerdam[2] (nomine Irene baptizatam), sancti Olai Sueciae regis filiam, nupsit et sex filios habuit:

Ab Iziaslao Vladimiri Magni filio duce Polotiensi et a filiis Iaroslai supra enumeratis rami principales Ruricidarum initium ceperunt.

Duces Polotienses[recensere | fontem recensere]

Iziaslai Polotiensis filios Vseslaum et Brecislaum habuit; Brecislai filius Vseslaus erat, qui Polotiae 57 annos regebat et unus ducum Polotiensium magns dux Kioviensis factus est. Iziaslai proles Polotiam et Vitebscum regebat usque ad annum 1320; Olgerdus Mariam Iaroslai ducis Vitebscensis filiam nupsit et ducatus heres factus est. Aliquot gentes nobiles Lituaniae et Rutheniae Albae fortasse a prole Iziaslai ortae sunt, e.g. Drutskije, Lukomskije, Moškovskije, Senskie, Seslaviny.

Iaroslai filiorum ceterorum proles[recensere | fontem recensere]

Vladimirus Iaroslai Sapientis filius ante patrem anno 1052 mortuus est; filii eius Rostislai proles ducatum Galiciensem ad annum 1199 possidebat. Rostislai pronepos Iaroslaus Vladimiri filius cognomento Octomens (Осмомысл), pater Euphrosynes Iaroslai filiae fuit.

Iziaslaus Iaroslai filius ducatum Turoviensem accepit ibique proles eius longe servabatur; fortasse principes Svjatopolk-Četvertinskije et Svjatopolk-Mirskije gentis Iziaslai sunt.

Venceslai Smolenscensis et Inguari Volhyniensis Iaroslai filiorum proles non magna fuit; solus Borisus Venceslai filius anno 1078 mortuus et nepotes Inguari Iaroslai filii noti sunt.

Imago ex annalibus: milites ad Czernihoviam profecti (in superiore parte); Sventoslaus Hegi filius moritur coram uxorem et filium Inguarum (in inferiore parte)

Helgidae[recensere | fontem recensere]

Sventoslaus Iaroslai filius Czernihoviam et Muromum cepit, cuius filii Helgi cognomine Gorislavae filii (Gorislavič), multis discordiis famosi, proles saepe Helgidae (Ol'goviči) nuncupantur. Czernichovia, Muromum, Resania, Novogardia Severiae, Pronscum Helgidarum regiones erant. Sventoslaus filius Helgi Gorislavae filii fuit, qui Inguarum Sventoslai filium, personam primam Historiae expeditionis Inguari, genuit. Prinicipes Odojevskije. Vorotynskije, Bariatinskije a Helgidis originem ducunt.

Vladimirus Monomachus in monumento ad milllenium Russiae Novogardiae

Monomachidae[recensere | fontem recensere]

Vsevolodus Iaroslai filius, dux Pereaslaviensis Vladimirum Monomachum filium habuit, cuius gens saepe Monomachidae (Monomašiči) nominatur. Mstislaus Magnus et Georgius Longimanus Monomachi filii erant.

De Iziaslao Mstislai filio duces et reges Galicienses originem ceperunt, quorum Romanus Magnus Iziaslai nepos et Daniel Galiciensis Romani filius notissimi sunt.

De Rostislao Mstislai filio duces Smolenscenses et Iaroslavienses inceperunt; ducum Smolenscensium proles principes Vjazemskje, Daškovy, Kropotkiny sunt. Iaroslaviensium Šachovskije, Kurbskije, L'vovy.

Georgii Longimani filius Andreas Bogolubensis fuit. De Georgio eodem Longimano per filium eius Vsevolodum Nidum Magnum duces Volodimeriae et Susdaliae originem ducunt; Iaroslaus Nidi Magni filius Alexandrum Nevensem et Michaelem Moscoviensem genuit necnon Iaroslaum, a quo per filium eius sanctum Michaelem Tueriensem duces Tuerienses originem ducunt, et Andream, a quo Susdalienses (quorum Demetrius Constantini filius, ultimus dux Volodimiriae non Moscovita, nominandus est). Gens Šujskije (Suiscii), quorum et Basilius IV tzar fuit, a ducibus Tueriensibus (a Basilio Kirdiapa, filii Demetrii Constantini filii), originem ducunt.

Ruricidae Moscuenses[recensere | fontem recensere]

Sanctus Demetrius Ugliciensis Ruricidarum regnantium postremus (imago anni 1606)

De Alexandro Nevensi per filium eius posteriorem Danielem duces et magni duces Moscoviae. Danielis filii Georgius et Ioannes Bursa erant, filii Ioannis Bursae Symeon et Ioannes Pulcher, qui Demetrium Tanaiticum genuit. Demetrii Tanaitici filius Basilius I fuit, Basilii Caeci pater. Ioannes Magnus Basilii Caeci filius Basilium III genuit Ioannis Severi patrem, cuius filii Theodorus I et Demetrius Ugliciensis erant. Ducum Moscuensium gentes Gagariny, Chilkovy aliaeque proles sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine: Ioannis Ludovici Godofredi Archontologia cosmica sive Imperiorum, regnorum, principatuum, rerumque publicarum omnium per totum terrarum orbem commentarii luculentissimi... Francofutri ad Moenum 1628, p. 468. (Textus apud Google Books).
  2. Acta sanctorum quotquot toto orbe coluntur, Octobris, t. XI, Parisiis et Romae 1870, p. 68.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baumgarten N. A. Genealogie et mariages occidentaux des Rurikides russes du Хе au XIIIe siecle // Orientalia Christiana. Т 9, Pars I. № 35. Romae, 1927. (Francogallice)
  • Baumgarten N. A. Genealogie des branches regnantes des Rurikides du XIIIe au XIVe siecle // Orientalia Christiana. T. 35. Pars I. № 94. Romae, 1934.(Francogallice)
  • Богуславский В. В., Бурминов В. В. Русь. Рюриковичи. Иллюстрированный исторический словарь. — Мoscuae 2000. (Russice)}
  • Хмыров М. Д. Алфавитно-справочный перечень удельных князей русских и членов Царствующего Дома Романовых. — Ч. 1 (А — И). — Petropoli 1871. (Russice)}
  • Экземплярский А. В. Великие и удельные князья северной Руси в татарский период с 1238 г. по 1505 г.: биографические очерки по первоисточникам и главнейшим пособиям: Т. 1—2 / — Petropoli., 1889—1891. (editio secunda anni 1998) (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]