Vladimirus II Monomachus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vladimirus II Monomachus
Володимиръ Мономахъ
Vladimirus II Monomachus
Natus 1053
Obiit 19 Maii 1125

Vladimirus II Monomachus[1] (Ruthenice antiqua: Володимиръ Мономахъ, Russice: Владимир II Мономах, Ucrainice: Володимир II Мономах; natus anno 1053, mortuus 19 Maii 1125) erat dux Ruthenicus, filius ducis Vsevolodi (Iaroslai filii). Cognominatus est Monomachus secundum nomen gentile matris suae, fortasse filiae imperatoris Constantinopolitani Constantini IX Monomachi.

Victor Vasnetsov Requies magni ducis Vladimiri Monomachi post venaturam

Vladimirus Monomachus annis 10661073 dux Rostoviae, et annis 10731078 dux Smolensci erat. Anno 1078, cum pater eius Vsevolodus factus est dux Kioviensis (i.e., monarcha princeps Rutheniae), Vladimirus factus est dux Czernigoviensis. Anno 1094, subactus est ad cessionem Czernigoviae, fuit dux Pereaslaviae. Ducatus Pereaslaviensis saepe a nomadis appugnabatur, contra quos Vladimirus Monomachus prospere bellabat. Opinatus est, duces Rutheniae contra inimicos terrae illius communiter pugnare debuerunt, unitas Rutheniae firmanda fuit. Quam opinionem in conciliis ducum proposuit. Anno 1113, Vladimirus Monomachus factus est dux Kioviensis.

Legislator fuit, et scriptor. Creavit opusculum didascalicum, nunc Instructio Vladimiri Monomachi (Russice: "Поучение Владимира Мономаха"; Ucrainice: "Повчання Володимира Мономаха") vocatur. Quod opus aestimatum est ut magni valoris monumentum litteraturae Ruthenicae antiquae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Vladimirus II Monomachus" (I. Kulczynski, Specimen Ecclesiae Ruthenicae, p. 350); "Volodimirus Monomachus" (S. Vizardelli, Dissertatio de origine christianae religionis in Russia, p. 131): "Vladimirus (Wlodimirius, Volodimirus, Vsevolodi filius) Monomachus" (O. Baran, Monumenta Ucrainae historica, tom. II., p. 357).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum II Monomachum spectant.