Pronscum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Pronscum
Res apud Vicidata repertae:
Pronscum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 54°7′10″N 39°35′31″E
Numerus incolarum: 4 640
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Q19836285

Pronscum[1], (Russice Пронск, Pronsk) est colonia urbana (ante annum 1926 urbs) in regione Resaniensi Russiae, sedes administrativa districtus Pronscensis. In ripis Proniae fluminis, Occae accolae, in ostio Kerdiae fluminis in Proniam influentis, situm est. Incolas 4420 habet anno 2020.

Historia[recensere | fontem recensere]

Urbs primum in Chronica Niconis[2] memorata est anno 1131. Caput ducatus Pronscensis sui iuris erat. Duces Pronscenses postea in Magno Ducatu Lituaniae potentes erant[3]. Ad ducatum Resaniensem pronscum adiunctus est anno 1460 vel 1470 (et anno 1520 ducatus Resaniensis ad ducatum Moscuensem). Monasterium Pronscense Transfigurationis Domini anno 1600 constructus est.

Pronsci despectus de ponte trans Kerdiam flumen

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historiae Ruthenicae scriptores exteri saeculi XVI, p. 70. Interdum Pronscia, Pronskum. Adiectivum Pronscensis, videas Iacobi Grasserii carmen ad Alexandrum Octavianum principem Pronscensem (I. Grasserii poemata, Coloniae Munatianae 1614, p. 136).
  2. Russice Никоновская летопись.
  3. Vide supra de Grasserio.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pronscum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 54°7′10″N 39°35′31″E • GeoNames