Latinitas bona

Novogardia Severiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Pro aliis Novogardiis vide Novogardia

Wikidata-logo.svg Novogardia Severiae
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Ucraina
Locus: 51°59′0″N 33°16′0″E
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Geographia

Superficies: 1 181 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Novogardia Severiae: situs

Novogardia Severiae[1] (Ucrainice: Новгород-Сіверський, tr. Novhorod-Sivers'kyj; Russice: Новгород-Северский, tr. Novgorod-Severskij) est urbs in regione Czernihoviensi Ucrainae, ad flumen Desnam sita. Circiter 14 milia incolarum habet.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Annus primae mentionis Novogardiae Severiae, urbis Rutheniae (Russiae Kioviensis), in chronica est a.D. 1044. Fine saeculi XI facta est caput ducatus Severiensis. Bello ducis Inguari (vulgo Igor vocati) Novogardiae Severiae contra gentem nomadicam vocabulo Polowci [2], quod anno 1185 accidit, dedicata est fabula notabilis Ruthenica antiqua cuius titulus est Carmen de militia Inguari. Anno 1239 Mongolo-Tartari urbem illam destruxerunt. Saeculis XIV - XV illa in Magno Ducatu Lituaniae erat. Anno 1503 Novogardia Severiae a Russia, anno 1619 a Regno Poloniae et anno 1667 denuo a Russia adiuncta est. Post desintegrationem Imperii Russici inclusa est in Ucrainam.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Novogardia Severiae spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 51°59′0″N 33°16′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica