Roman numeral 10000 CC DD.svg

Vladimirus I Magnus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vladimirus in aureo Russico antiquo pictus

Vladimirus I[1] Sventoslai[2] filius (Ruthenice antiqua Володимѣръ Свѧтославичь, Russice Владимир I Святославич, Ucrainice Володимир I Святославич), cognomine Magnus[3] (Russice et Ucrainice Великий), natus circa annum 960 (fortasse 956/958), mortuus 15 Iulii 1015, fuit ab anno 970 dux Novogardiensis et ab anno 980 magnus dux Kioviensis, monarcha Rutheniae (Russiae Kioviensis).

Biographia[recensere | fontem recensere]

Filius ducis Sventoslai (Swatoslai) I Inguari filii et servae Maluschae, promae ducissae Helgae (Olgae), Vladimirus circa annum 969 aut 970 (cum auxilio avunculi sui Dobrinae) solium ducale Novogardiae accepit. Cum post mortem Sventoslai (anno 977) Iaropolcus Sventoslai filius senior Kioviam cepit, Vladimirus ultra mare defugit, et dein cum caterva Varegorum se Novogardiam convertit. Rognedam, filiam ducis Polotiae Rogvoldi, in uxorem petivit. Dedignationis causa, cum Dobrina Polotiam cepit, Rogvoldum duosque filios eius caedit, Rogredam autem uxorem duxit.

Circa annum 980 Vladimirus Kioviam cepit (Varegi catervae Vladimiri enim fratrem eius Iaropolcum perfide caederunt). "Sic unus rerum Russiae potitus, auxit se titulo czaris et magni ducis atque autocratoris Russorum, sedemque ducatus Novogardiensis Kioviam transtulit, ubi superstitiosa religione ductus, passim per vicos ac pleatas civitatis, et in montibus campisque qui adiacebant ei, caepit Deorum simulacra erigere, quibus ipse divinos exhibens honores, ad eumdem cultum cives atque plebem edictis coegerat."[4]

Anno 981 Vladimirus bellum contra Poloniam geruit: Premisliam nonnullasque alias urbes occupavit. Anno 985 ad Bulgaros (iuxta Rha aut Tanaim habitantes) militiam fecit. Contra Petschenegos prospere bellabat.

Anno 988 Vladimirus baptizatus est (et in baptizmo nomen Basilii obtinuit), postquam Chersonesum occupaverat et Annam, sororem imperatoris Byzantini Basilii II (cui etiam auxilium militare dedit), in matrimonium duxit. Annis 988989 religionemque Christianam ex Imperio Byzantino acceptam in Ruthenia (Russia Kioviensi) introduxit: "Magnus autocrator Vladimirus post spiritualem in Christo regenerationem tam civium Kioviae, quam universi populi Russiae quibus ipse prior ad id facem praetulit, nulla interiecta mora edixit, ut simulacris Deoruin abolitis, eorumque delubris funditus eversis, erigerentur templa Deo aeternum viventi."[5] Praeterea, sacerdotes Christianos Graecos et Bulgaros invitavit et scholas pro impubibus nobilium condidit.

Tempore regiminis Vladimiri incrementum Russiae Kioviensis accidit. Dux ipse ut sanctus Christianus canonizatus est.

E 12 filiis eius, in Chronica Nestoris numeratis, notissimi sunt Mstislaus, Boris, Glebus, Iaroslaus, Sventopolcus (fortasse Iaropolci filius) atque Sudislaus.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Vladimirus" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  • Владимир Святой // Православная Богословская Энциклопедия. Том 3. Издание Петроград. Приложение к духовному журналу «Странник» за 1902 г.
  • Гильфердинг А. Ф. Неизданное свидетельство современника о Владимире Святом и Болеславе Храбром. — М.: Тип. Александра Семёна, 1856. — 39 с.
  • Карпов А. Ю. Владимир Святой. — М. «Молодая гвардия», 2006. — 464 с. — ISBN 5-235-02742-6
  • Назарко, І. Святий Володимир Великий: Володар і христитель Руси-України / 2-е вид. — Жовква: Місіонер, 2012,
  • Ричка В. Володимир Святий в історичній пам'яті. — Київ: Скіф, 2012. — 208 с.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum I Magnum spectant.