Basilius IV Suiscius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Basilius IV Suiscius
Res apud Vicidata repertae:
Basilius IV Suiscius: imago
Nativitas: 22 Septembris 1552; Novogardia Inferior
Obitus: 12 Septembris 1612; Gostynin
Patria: Regnum Russicum

Officium

Officium: Rex Russiae
Munus: Monarcha

Consociatio

Familia

Genitores: Ivan Andreyevich Shuisky;
Coniunx: Maria Buynosova-Rostovskaya, Elena Mikhailovna Repnina
Proles: Anastasia Vasilievna
Familia: Shuysky

Memoria

Sepultura: Ecclesia cathedralis Michaelis Archangelis Moscuensis

Basilius Ioannis filius Suiscius[1] (Russice Василий Иванович Шуйский/Vasilij Ivanovich Shuiskij), die 22 Septembris 1552 Novogardiae Inferioris natus et die 12 Septembris anno 1612 in Gostynin mortuus, fuit Moscovita nobilis et ab anno 1606 ad annum 1610 tzar Basilius IV.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Annis a 1581 ad 1587 variis in bellis exercitui praefecit. Anno 1591 investigationem de morte Demetrii tzaris filii ducebat et Demetrium ipsum in cultrum cecidisse declaravit; sed anno 1606, cum Basilius tzar coronatus esset, statim Demetrium a Boriso Godunov occisum proclamavit. Tzar electus est a nobilitate Moscuensi post tumultum, quo Pseudodemetrius I deiectus erat, sed mox, anno 1607 Pseudodemetrius II Starodubi se regem declaravit; annis autem 1606 et 1607 seditio Ioannis Bolotnikov pacem prohibuit. Anno 1610 a Septem nobilibus dictis (Russice Семибоярщина) Basilius deiectus est et exercitui Polono transmissus, ubi captivus usque ad mortem vixit. Septem nobiles autem Vladislaum regis Poloni filium tzarem futurum esse voluerunt, qui tamen Moscuam non venit et solum anno 1613 tzar novus Michael Romanov electus est.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilium Suiscium spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica


Antecessor:
Pseudodemetrius I
Tzar et magnus dux totius Russiae
1606-1610
Successor:
Aetas turbida, Michael Romanov