Roman numeral 10000 CC DD.svg

Sventoslaus I (princeps Kioviensis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sventoslaus I Kioviensis in monumento Millennio Russiae Novogardiae depictus

Sventoslaus I Inguari filius[1] (natus circa annum 942, mortuus mense Martio 972) fuit princeps Russicus Kioviensis, Inguaro principe et Olga natus. Nobilis est expeditionibus assiduis ad orientem et meridiem factis, quae duo imperia magna Cosrorum et Bulgarorum in exitium praecipitaverunt. Etiam multas gentes Slavonicas orientales vicit, Alanos superavit, ac Bulgaros Rhaënses petivit, interdum se cum Pacinacis Hungarisque foedus sanciens.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lingua Slavonica antiqua orientale С~тославъ / Свѧтославъ Игорєвичь, Sventoslavŭ / Svantoslavŭ Igorevičǐ; Russice Святослав Игоревич, Sviatoslav Igorevich; Ucrainice Святослав Ігорович, Sviatoslav Ihorovych; lingua Ruthenica alba Святаслаў Ігаравіч, Sviataslaŭ Iharavich; Graece Σφενδοσθλάβος, Sphendosthlabos.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sventoslaum I spectant.