Latinitas nondum censa

Turovia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Turovia
Res apud Vicidata repertae:
Turovia: insigne
Civitas: Ruthenia Alba
Locus: 52°4′9″N 27°44′10″E
Numerus incolarum: 2 795
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Žytkavičy District

Geographia

Superficies: 5.46029 chiliometrum quadratum

Turovia[1] (Albaruthenice Тураў, tr. Turaŭ; Russice Туров, tr. Turov) est urbecula in regione Homelensi Rei Publicae Rutheniae Albae, ad Pripetium flumen sita, circa tres milia incolarum habens.

Historia[recensere | fontem recensere]

Templum orthodoxum Turoviae

Turovia, cuius annus commemorationis primae in chronica est 980, est una antiquissimarum urbium Rutheniae Albae. Anno 1005 ibi condita est prima eparchia Christiana terrarum illarum. Saeculis duodecimo tredecimoque Turovia erat metropolis ducatus sui iuris, saeculo quattuordecimo ad Magnum Ducatum Lituaniae adiuncti. Ab anno 1793 urbs erat pars Imperii Russici, et a saeculo vicesimo est in Re Publica Ruthenia Alba.

Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Turoviam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 52°4′9″N 27°44′10″E • OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия