Inguarus (dux Rutheniae)
Obitus: 945; Iskorosten
Patria: Rurik's state, Russia Kioviensis
Officium
Consociatio
Familia
Coniunx: Olga Chiovica
Proles: Sventoslaus I, Uleb Igorevich
Familia: Rurici domus
Memoria
Inguarus, Rurici filius, circa annum 878 natus et anno 945 mortuus, fuit dux Kioviensis. Cum Inguarus iam infans esset, Helgus post mortem Rurici regens fuit. Anno 913 Helgo mortuo Inguarus dux factus est. Helgam e Pscovia nupsit anno 902. Anno 913 Inguarus contra Drevlanos[1] gentem Slavicam expeditionem fecit eosque vicit. Contra Constantinopolim bella etiam movit anno 941, sed classis Russica igni Graeco fugata revertit. Iterum expeditionem contra Constantinopolim anno 943 movit, sed Romanus Lacapenus legatos cum donis ei misit pacemque proposuit; pactum anno 944 acceptum est. Anno 945 Inguarus a Drevlanis perfidiose occisus erat, quos Helga uxor eius post punivit. Sventoslaus Inguari et Helgae filius fuit.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Russice древляне, vide Nestoris chronicon... , Leopoli 1883, p. 5.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Inguarum spectant. |
![]() |
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Encyclopædia Britannica • Deutsche Biographie |