Euphrosyne Iaroslai filia

E Vicipaedia
Wikidata Euphrosyne Iaroslai filia
Res apud Vicidata repertae:
Euphrosyne Iaroslai filia: imago
Euphrosyne Iaroslai filia: imago

Familia

Genitores: Yaroslav Osmomysl; Olga Yuryevna
Coniunx: Inguarus Sventoslai filius
Proles: Vladimir III Igorevich, Roman II Igorevich, Svyatoslav III Igorevich, Oleg Igorevich, Rostislav Igorevich
Familia: Rurici domus

Euphrosyne Iaroslai filia vel simpliciter Iaroslai filia (Russice Ярославна)[1] fuit Inguari Sventoslai filii uxor; persona Historiae expeditionis Inguari est, cuius pars tertia a lamentatione eius famosa, in muro Putivli oppidi pronuntiata, incipitur.

Gens[recensere | fontem recensere]

Filia Iaroslai Vladimiri filii cognomento Octomentis (Russice Осмомысл) ducis Galiciensis (Vladimiri Iaroslai filii adneptis) et Helgae filiae Georgii Longimani (Vsevolodi Iaroslai filii abneptis) fuit. Sex filios ex Inguaro habuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Annales uxorem Inguari nesciunt, Historia eam Iaroslai filiam sine praenomine appellat. Nomen e documentis tempore Catharinae II notum et dubium est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]