Latinitas nondum censa

Victor Gluškov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Victor Gluškov
Res apud Vicidata repertae:
Victor Gluškov: imago
Nativitas: 24 Augusti 1923; Rostovia ad Tanaim
Obitus: 30 Ianuarii 1982; Moscua
Patria: Unio Sovietica

Officium

Officium: member of the Supreme Soviet of the Soviet Union
Munus: mathematicus, computer scientist, politicus, ingeniarius
Patronus: Glushkov Institute of Cybernetics, Universitas Kioviensis, Moscow Institute of Physics and Technology

Memoria

Laurae: USSR State Prize, Order of Lenin, Hero of Socialist Labour, Order of the October Revolution, Lenin Prize, Council of Ministers of the Soviet Union Prize, Computer Pioneer Award, State Prize of Ukraine in Science and Technology, Honoured worker in science and technology of the Ukrainian SSR, Q4377164, A.N. Krylov Prize, SA Lebedev Prize, Order of the People's Republic of Bulgaria, Banner of Labor
Sepultura: Baikove Cemetery

Victor Michaelis filius Gluškov (Russice Виктор Михайлович Глушков, tr. Viktor Michajlovič Gluškov; Ucrainice Віктор Михайлович Глушков, tr. Viktor Mychajlovyč Hluškov; Rostoviae ad Tanaim natus die 24 Augusti 1923, Moscuae mortuus die 30 Ianuarii 1982) fuit mathematicae et cyberneticae peritus Sovieticus, auctor multorum operum scientificorum de algebra, cybernetica et computatione.

Alumnus facultatis mathematicae Universitatis Rostoviensis, Victor Gluškov anno 1955 dissertationem pro gradu doctoris (Alexandro Kuroš praefecto scientifico) in Universitate Moscuensi defensit, et ab anno 1956 Kioviae in Academia Scientiarum RSS Ucrainicae atque in Universitate Kioviensi favebat operi, ab anno 1961 socius ordinarius et ab anno 1962 etiam director Instituti cyberneticae atque vicarius praesidis Academiae illius fuit, anno 1964 etiam socius ordinarius Academiae Scientiarum URSS electus. Ductu Victoris Gluškov primum computatrum personale Unionis Sovieticae (nomine МИР) anno 1965 in Instituto cyberneticae Academiae Scientiarum RSS Ucrainicae creatum est.

Gluškov titulo Herois Laboris Socialisticae (anno 1969), Praemio Leniniano (anno 1964), Praemiis Publicis URSS (annis 1968 et 1977) atque nonnullis aliis signis laudis ornatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Victorem Gluškov spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия