Jump to content

Regio Iaroslaviensis

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Regio Iaroslaviensis
Res apud Vicidata repertae:
Regio Iaroslaviensis: insigne
Regio Iaroslaviensis: insigne
Regio Iaroslaviensis: vexillum
Regio Iaroslaviensis: vexillum
regio, subiectum Foederationis Russiae
Civitas: Russia
Locus: 57°52′0″N 39°12′0″E
Situs interretialis

Forma

Area: 36 400 chiliometrum quadratum
Caput: Iaroslavia

Gestio

Praefectus: Mikhail Yevrayev
Consilium: Yaroslavl Oblast Duma

Vita

Incolae: 1 187 558
Zona horaria: Tempus Mosquanum, Europe/Moscow

Sigla

Siglum autoraedarum: 76

Tabula aut despectus

Regio Iaroslaviensis: situs
Regio Iaroslaviensis: situs

Regio Iaroslaviensis[1] (Russice Ярославская область, tr. Jaroslavskaja oblast’) est subiectum Foederationis Russicae, in eius Districtum (Circulum) Foederalem Centralem inclusum.

Regio Iaroslaviensis die 11 Martii anni 1936 creata est, die 13 Augusti anni 1944 autem terminos suos hodiernos recepit. Aream 36 177 chm2 et circa 1 272 milia incolarum (anno 2015) habet.

Cum regionibus Volodimiriensi, Vologdensi, Analeptriana, Costromensi, Moscuensi et Tueriensi contermina, sita est in parte septentrionali Russiae Europaeae, in medio planitiei Europaeae Orientalis.

Hydrographia

[recensere | fontem recensere]

Volga cum Scheksna, Cotoroa, Costroma accolis est flumen regionis maximum. E receptaculo aquae Ugliciensi Volga in regione exit, receptaculum Piscarianum implet et in receptaculum Gorkipolitanum intrat.

Nero lacus, cuius in ripa Rostovia urbs sita est, est lacus regionis maximus.

Urbs regionis capitalis est Iaroslavia. Pereslavia Transilvana et Rostovia urbes antiquae in parte regionis australi sitae sunt. Uglicia et illa antiqua ad Volgam et receptaculum Ugliciense in occidente stat. Piscaria ad Volgam ubi e receptaculo Piscariano exit, et Romanova ad eam loco inferiore sitae sunt (sed ambae superius, quam Iaroslavia). Mologae urbis reliquiae a receptaculo Piscariano inundatae manent. Poschechonia urbs ad ripam eiusdem receptaptaculi oerientale adiacet. In parte regionis boreorientali Lubimogradum urbs maior est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 57°52′0″N 39°12′0″E OpenStreetMap GeoNames Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Iaroslaviensem spectant.