Latinitas nondum censa

Gundemarus (Portugallia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gondomar
Insigne Gundemari
Insigne
Vexillum Gundemari
Vexillum
Urbis sententiola: Gondomar

(Gundemarus)

Situs Gundemari in Portugallia
Partialis Gundemari conspectus cum camera municipali a fronte anno 1910
Gentilicium Gundemarensis-e
Area 131.86 km²
Numerus incolarum
 - Totus (2011)
 - Spissitudo

168 027 inc.
1 274.2 inc./km²
Numerus freguesiarum 7
Praeses
Camerae Municipalis
Marcus Martins
(PS)
Municipium conditum
aut forum
1193
Regio Septemtrio
Subregio Magnus Portus Cale
Districtus Portus Cale
Antiqua provincia Durius Litoralis
Patronus Sancti Cosmas et Damianus
Feriatus municipalis Dies Lunae post primum
Diem Solis Octobris-
Nostra Domina Rosarii
Numerus cursualis 4420 Gondomar
Situs interretialis www.cm-gondomar.pt

Gundemarus[1] (Lusice; Gondomar) est Lusitana urbs ad Districtum Portum Cale, ad Regionem Septemtrionem, ad Subregionem Magnum Portum Cale pertinens. Inclusus est adhuc intra Territorium Urbis Portus Calis Magnum (Lusice; Grande Área Metropolitana do Porto).

Municipii sedes est cum area 131.86 km² et populositate 168 027 incolarum anno 2011, subdivisus in freguesias septem. Municipium a meridie Araductā ac Sanctā Mariā Feriensi, ab occidente Portu Cali, ab austroccidente a Cali, a boreoriente municipiis Valli Longo ac Parietibus, ab austroriente Penafideli ac Castello Paivensi et a boreoccidente Maiā terminatur.

Historia Gundemari[recensere | fontem recensere]

Gundemarus, cuius nomen historicas resonantias habet. Varia inventa veteres humanae vitae radices in hoc loco e praehistoria patefaciunt. Aurifodinarum usus finitimis in regionibus et strategica castri positio Romanos in his terris mansisse demonstrant. Alias inter versiones, denominatio Gundemarus Visigotho regi Gundemaro attribuitur qui, anno 610 cautum illic condidisset. Quamvis Visigothorum equitum vestigia non sint, urbs Gundemarus primum forum anno 1193 e Domino Sanctio I accepit quod, postea, a rege Domino Alphonso II per Inquiritiones (Lusice; Inquirições) confirmatum est. Monarcha honorem[2] Gundemarum Domino Suero Raimundo fecit, qui illic manerium habebat.

Rege Domino Emmanuele I concessum est secundum forum "Municipio Gundemari" anno 1514. Etiam hi fertiles agri Dominae Margaritae de Vilhena donati sunt, datis iuribus reditus, firmagii etc. Saecula secuta, "iurisdictio Gundemari" non semper praesentes freguesias comprehendit. Praeter annos variae statuti et demarcationum modificationes aliquibus locis -Mellaribus[3] (Lusice; Melres), Flumini Tincto (Lusice; Rio Tinto), Lombae (Lusice; Lomba) et Sancto Petro Covae (Lusice; São Pedro da Cova)- concilii formam mutare fecere. Quamvis haec freguesiae cum omnibus suis potentialitatibus integratae esset, ad concilium iam pertinuerant freguesia Abientes (Lusice; Avintes) -hodie urbi Cali (Lusice; Vila Nova de Gaia) ligata- et Campaniana[4] (Lusice; Campanhã) -Portus Calis freguesia Gundemarensibus limitibus finitima.

Originem trahit a 1868 freguesiarum Sancti Cosmae (Lusice; São Cosme), Vallis Bonus[5] (Lusice; Valbom), Fluminis Tincti (Lusice; Rio Tinto), Fanzanarum[6] (Lusice; Fânzeres), Sancti Petri Covae (Lusice; São Pedro da Cova), Villae Iovini[7] (Lusice; Jovim), Ostii Sausae[8] (Lusice; Foz do Sousa), Covelli (Lusice; Covelo), Medarum (Lusice; Medas), Mellarum[9] (Lusice; Melres) et Lombae (Lusice; Lomba) incorporatio in concilium. Formaliter, solum anno 1927, concilii sedes -Sanctus Cosmas- velut Villa Gundemari confirmata est, per petitionem praesidatui Reipublicae. Anno 1985, promulgata est lex creandae Freguesiae Villae Baquini Montis[10] (Lusice; Baguim do Monte), anno 1991 Gundemarus urbs factus est, idem evenit anno 1995 cum Flumine Tincto. Recentius (Ianuario anni 2005) Vallis Bonus urbis categoriam assequitur.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Insigne Gundemari.

Nigrum insigne cum aureorum filigranorum corde azuro color tincto, circumdato corollā octo spicarum ex aureo tritico, se ipsas sustinentium et frondentium. Est argentea corona muralis cum turribus quinque et album limen cum sententiola Município de Gondomar, scilicet "Municipium Gundemarus", nigro colore.

Vexillum[recensere | fontem recensere]

Vexillum Gundemari.

Vexillum dividitur in partes octo gilvas et caeruleas. Sunt cordonus et tasselli aurei et caerulei. Hasta et lancea aureae sunt.

Sigillum[recensere | fontem recensere]

Sigillum circulare est, in centro insigne sine indicatis tincturis habens. Circum, concentricos intra circulos, est sententiola Município de Gondomar, scilicet "Municipium Gundemarus". Quia praecipuae insignis tincturae aureae et azurae sunt, vexillum gilvum est, correspondens ad aureum et caeruleum. Cum destinatur ad pompam et alias caerimonias, vexillum e serico ornatur et unius chiliometri quadrati aream habere debet; cum destinatur ad volandum, dimensiones necessarias putatas habebit, capax non incluendae insignis repraesentationis. Niger insignis campo indicatus tinctura heraldica terram symbolizans et firmitatem, oboedientiam, honestatem ac affabilitatem significans est.

Filigranorum cor, locales industrias repraesentans et musivum sensum quo haec industria Gundemari elaboratur significans, ex auro metallo est, quod Urbis nomine alludit et est opulentissimum apud heraldicam, nobilitatem, fidem, sapientiam, fidelitatem, constantiam, potentiam et libertatem significans. Cor azuro tingitur, qui zelum, fidelitatem et caritatem significat.

Spicarum e tritico corolla, regionalem agrariam ubertatem symbolizans, est ex auro, cuius significatum iam descriptum est.

Eruditio[recensere | fontem recensere]

Schola Secundaria Gundemari (Lusice; Escola Secundária de Gondomar).

Concilium Gundemarus quattuor publicas et duas privatas scholas secundarias possidet.

Schola Secundaria Gundemari (Lusice; Escola Secundária de Gondomar) freguesiae Sancti Cosmae, Schola Secundaria Fluminis Tincti (Lusice; Escola Secundária de Rio Tinto) freguesiae Flumine Tincto, Schola Secundaria Sancti Petri Covae (Lusice; Escola Secundária de São Pedro da Cova) freguesiae Sancti Petri Covae et Schola Secundaria Vallis Boni (Lusice; Escola Secundária de Valbom) freguesiae Valli Bono. Ei est etiam Collegium Pauli VI (Lusice; Colégio Paulo VI), unum inter optima eruditionis instituta in natione consideratum, et Collegium Camonii (Lusice; Colégio Camões).

Populositas[recensere | fontem recensere]

Concilii Gundemari populositas (inter 1801 et 2011)
1801 1849 1900 1930 1960 1981 1991 2001 2011
7 220 19 103 32 428 49 758 84 599 130 751 143 178 164 096 168 027

Freguesiae[recensere | fontem recensere]

Concilium Gundemarus divisum est in freguesias septem, quae sunt inferiori in tabula:

Concilii Gundemaris freguesiae post novam anni 2013 ordinationem administrativam.
Insigne Freguesia Latine Freguesia Lusice
Insigne Fluminis Tincti
Flumen Tinctum Rio Tinto
Insigne Lombae
Lomba Lomba
Insigne Fanzanarum
Unio Freguesiarum Fanzanarum et Sancti Petri Covae[11] União das Freguesias de Fânzeres e São Pedro da Cova
Unio Freguesiarum Mellarum et Medarum[12] União das Freguesias de Melres e Medas
Coats of arms of None.svg
Unio Freguesiarum Ostii Sausae et Covelli[13] União das Freguesias de Foz do Sousa e Covelo
Insigne Sancti Cosmae
Unio Freguesiarum Sancti Cosmae (Gundemari), Vallis Boni et Villae Iovini[14][15] União das Freguesias de Gondomar (São Cosme), Valbom e Jovim
Insigne Villae Baquini Montis
Villa Baquini Montis[16] Baguim do Monte

Geminationes[recensere | fontem recensere]

Haec urbes urbis Gundemari sorores sunt[17]:

Vecturae publicae[recensere | fontem recensere]

Concilio Gundemaro ministrant vecturae publicae plerisque freguesiis:

Freguesiis Flumine Tincto, Fanzanaribus, Sancto Cosma et Sancto Petro Covae laophoricum operatrum publicum STCP ministrat. Freguesiis Flumine Tincto, Villā Baquini Montis et Fanzanaribus linea F Metropolitanae Portucalensis (Lusice; Metro do Porto) ministrat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]