Imperium Brasiliense

E Vicipaedia
(Redirectum de Imperatores Brasiliae)
Wikidata Imperium Brasiliense
Res apud Vicidata repertae:
Imperium Brasiliense: insigne
Imperium Brasiliense: insigne
Imperium Brasiliense: vexillum
Imperium Brasiliense: vexillum
Terra continens: America Australis
Locus: 22°54′19″S 43°10′38″W
Caput: Urbs Fluminensis

Populus

Numerus: 14 333 915
Sermo publicus: lingua Lusitana
Moneta: Brazilian réis

Commemoratio

Paean: Hino da Independência, Hymnus Brasiliensis

Tabula aut despectus

Imperium Brasiliense: situs
Imperium Brasiliense: situs

Imperium Brasiliense, sive imperium Brasilianum, saeculo undevicensimo (1822–1889) fuit civitas sui iuris, quae terras quae hodie sunt Brasilia et Uraquaria comprehendebat. Quod imperium erat monarchia constitutionalis, ubi civitas a parliamento et imperatoribus Petro I et Petro II filio regebatur. Brasilia, antea colonia regni Portugalliae, anno 1808 sedes imperii Portugallensis facta est, cum princeps regens, postea Ioannes VI rex, invasionem Napoleonis Portugalliae fugiens, se suumque regimen in urbe Fluminensi constituit. Ioannes VI deinde in Portugalliam rediit, Petro herede eius relicto, ut hic Brasiliam pro patre regeret. Die autem 7 Septembris 1822, Petrus libertatem Brasiliae denuntiavit. Postquam bellum contra patrem gessit, die 12 Octobris primus imperator Brasiliae annuntiatus est.

Nova civitas erat ingens et incolis infrequens, ubi variae nationes indigenarum habitabant. Dissimilis adiacentibus rebus publicis Hispanicis, Brasilia stabilitate civile, vivaci incremento oeconomico, libertate loquendi constitutione promissa, quibusdam iuribus civilibus utebatur, restrictis autem mulierum et servorum iuribus, servis proprietas et non cives habitis. Imperii parliamentum bicameratum atque concilia provinciales et oppidana modis potius democraticis, moribus sui temporis iudicatis, eligebatur. Propterea dissensio ideologica inter Petrum I et factionem parliamentariam de munere monarchae facta est. Et alia impedimenta ei obstabant. Propter bellum Cisplatinum contra vicinas Provincias Foederatas Fluvii Argentei infeliciter anno 1828 gestum, provincia Cisplatina secessit et Uraquaria facta est. Anno 1826 Petrus, rebellione non obstante, rex Portugalliae factus est, sed statim se regno pro filia maxima natu Maria abdicavit. Duos annos post, solium a Michaele, Petri fratre iuniore, usurpatum est. Nescius res et Brasilienses et Lusitanas tractare, Petrus I solium Brasiliense die 7 Aprilis 1831 abdicavit et confestim in Europam profectus est, ut filiam ad potestatem restitueret.

Successor Petri I in Brasilia fuit Petrus II, filius eius quinque annos natus. Cum hic minor annis esset, interregnum tenue factum est. Valido rege absente, bellum civile inter locorum factiones commotum est. Petrus II, dissolventis imperii heres, cum sui iuris esset, pacem stabilitatemque prospere intulit in regnum, quod deinde magna in orbe terrarum potestas factum est. Petro II imperatore, Brasilia tria certamina cum aliis civitatibus (bellum Platinum, Uraquariense, Paraquariense) vicit, aliosque tumultus internos externosque superavit. Prosperitas Brasiliae novos attraxit advenas Europaeas, inter quos erant Protestantes et Iudaei, quamquam maior populi pars Catholica mansit. Servitus, antea pervagata, paulatim legibus restricta, denique anno 1888 abolita est. Artes litteraeque Brasilienses hoc tempore progressûs creverunt, exemplaribus Europaeis Neoclassicismi et Romanticismi utentes ac mutantes.

Quamquam ultima quattuor regni Petri II decennia erat pace et prosperitate insignia, imperator nolebat monarchiam post mortem suam superesse. Heres apparens erat Elisabeth, Petri filia, sed neque Petrus nec magistratus reginam volebant. Imperator post quinquaginta octo annos regni die 15 Novembris 1889 regimine intercepto eversus est, post quem prima res publica Brasiliensis, a dictatore recta, condita est.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Barman, Roderick J. (1988). Brazil: The Forging of a Nation, 1798–1852. Stanfordia: Stanford University Press. ISBN 978-0-8047-1437-2 .
  • Boxer, Charles R. (2002). O império marítimo português 1415–1825. Paulopoli: Companhia das Letras. ISBN 978-85-359-0292-1 .
  • Carvalho, José Murilo de (2008). Cidadania no Brasil: o longo caminho. 10 ed. Urbe Fluminensi: Civilização Brasileira. ISBN 978-85-200-0565-1 .
  • Dolhnikoff, Miriam (2005). Pacto imperial: origens do federalismo no Brasil do século XIX. Paulopoli: Globo. ISBN 978-85-250-4039-8 .
  • Nabuco, Joaquim (1975). Um Estadista do Império (quarta ed.). Urbe Fluminensi: Nova Aguilar .
  • Vainfas, Ronaldo (2002). Dicionário do Brasil Imperial. Urbe Fluminensi: Objetiva. ISBN 978-85-7302-441-8 .
  • Viana, Hélio (1994). História do Brasil: período colonial, monarquia e república (quindecima ed.). Paulopoli: Melhoramentos. ISBN 978-85-06-01999-3 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad imperium Brasiliense spectant.