Navis aëroplanigera

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Navis aeroplanigera)
Navis aëroplanigera Regni Britanniarum Emperor appellata

Navis aëroplanigera est maxima potentissimaque navis bellica ad aëroplana per mare portanda apta. Huius generis naves aërodromos super pontum sustinent, ex quibus aëroplana bellica se in volatum sursum proicere possunt. Serviunt igitur naves aëroplanigerae quasi mobiles aëroportus, utilissimi rebus militaribus.

Historia brevis navium aëroplanigerarum[recensere | fontem recensere]

Eugenius Ely evolat e ponte navis USS Birmingham

Primum anno 1910 aëroplanum quoddam e bellica nave Americana USS Birmingham evolavit, Eugenio Ely duce, quamvis navis non recte ad usum hunc explendum instructa esset. Eugenius Ely postquam pontem reliquerat volatum brevem bonumque decursum sine curis perfecit.

Bellica utilitate conspecta, verae instrui inceperunt naves aëroplanigerae quae longos aërodromos evolationi atque decursui faventes haberent pluraque aëroplana sufferre possent. Naves huius generis quidem auxerunt utramque aëroplanorum navalemque vim potiorum civitatum, et plurimum aëriarum copiarum motione in Bello Orbis Terrarum II functae sunt.

Hodie nationes complures naves aëroplanigeras habent, in quibus distingui possunt genera duo, scilicet 'naves aëroplanigerae ordinariae' atque 'naves aëroplanigerae maximae', ingentissimae omnium, quae numerum maiorem aëroplanorum ferunt.

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad naves aëroplanigeras spectant.