Navis glacifraga

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Polarstern (Latine Stella Polaris), navis glacifraga Germanica per mare it

Navis glacifraga[1] est navis, quae per flumina vel maria glacie stricta navigare potest, glaciem rumpens. Sive ipsa homines vel onera vehit, sive alias naves post se ducit, aquam liberam eis praebens.

Navicula glacifraga ambulatoria per Moscum flumen it

Ab Aevo medio notae sunt naves, quas homines vel equi per flumen vel canalim trahebant, ut iis glaciem frangerent; harum navium puppes gravide onerabantur, ut prora super glaciem efferretur et navis tracta suo pondere glaciem perrumperent. Machina vaporaria inventa naves vaporariae glacifragae construebantur, sed illae haud per omnem glaciem navigare poterant. Anno 1959 Lenin, prima navis glacifraga cum reactorio nucleari ad glaciem Oceani Glacialis in cursu marino Boreali frangendam constructa est. Secunda navis glacifraga nuclearis, Arctica, anno 1974 per Polum septentrionalem navigavit. Nunc diversae naves glacifragae construuntur, a maximis oceanicis usque ad parvas ambulatorias.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. «Rompehielos» in Iosephi Ioannis del Col Diccionario Auxiliar Español-Latino, pg. 954. Sinu Albo, apud Institutum Superius cui nomen «Ioannes XXIII», 2007 (Hispanice); Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001, s.v. jäänmurtaja
    Vel brevius glacifraga.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]