RMS Titanic

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Naufragium Titanicae navis

Titanic fuit magna navis Anglica a Thoma Andrews delineata, quae in primo itinere ad Novum Eboracum, Eduardo Ioanne Smith navarcho, a die 14 Aprilis ad diem 15 Aprilis 1912 ob montem glaciei submersa est Oceano Atlantico Septentrione. Mille quingenti viatores mortui sunt. Titanic navis maxima mundo fuit illo tempore, constructus a White Star Line.

Historia[recensere | fontem recensere]

Die 10 Aprilis 1912, Titanic (sc. navis titanica), quae erat maxima, sumptuosissima navis adhuc fabricata, cum primum trans mare Atlanticum profecta erat, urbem Southampton in Britannia reliquit. Viatores 1306 et nautae 1899 in navi erant. Cum sex dies navigaverant, illa navis, quae insubmergibilis esse dicebatur, sicut monti glaciali occurrit atque in imo mari submersa est. 711 tantum viatores atque nautae superfuerunt, qui ad Novum Eboracum in alia nave nomine Carpathia attigerunt.

Iosephus Bruce Ismay, homo negotiosus Britannicus et dux navium societatis White Star Line ad quam RMS Titanic pertinebat, primus navis itineri interesse voluit. Post Titanic naufragium diaria Ismay acri iudicio percensuerunt quia se servavit cum adhuc multae mulieres et pueri in navi erant quae postea in naufragio perierunt.

Clari viatores[recensere | fontem recensere]

Noti homines superstites[recensere | fontem recensere]

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad RMS Titanic spectant.