Iosephus Ioannes del Col

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Iosephus Ioannes del Col (Hispanice José Juan Del Col), die 23 Augusti anno 1925 Casarsae natus et die 4 Januarii anno 2019 in Bahía Blanca[1] Argentinae mortuus[2], fuit Latinista, lexicographus et sacerdos Salesianus.

Opera et labores[recensere | fontem recensere]

Lexicon Latinitatis recentioris Hispanico-Latinum composuit[3] necnon lexicon dictionum Latinarum[4]. Linguae Latinae et linguae Graecae in Instituto Praeuniversitario[es] Ioannis XXIII professor fuit et rector huius Instituti.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Scilicet Latine Sinus Albus, Crecca Alba.
  2. A los 93 años falleció el Rector Emérito del Juan XXIII, José Juan Del Col
  3. Diccionario auxiliar Español-Latino para el uso moderno del Latín. Bahía Blanca 2007. Si hoc lexicon citare vis, formula {{DAEL}} uti potes.
  4. Diccionario de locuciones latinas, vol. I, Bahía Blanca, 2013.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.