Numerus librarius internationalis unificatus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Numerus librarius internationalis unificatus 13 cifrarum, 978-3-16-148410-0, cum codice striarum EAN-13

Numerus librarius internationalis unificatus (Anglice International Standard Book Number, ISBN) est numerus unicus editionis libri, necessarius ad librum in librariis et bibliothecis propagandum. Nititur in Numero libario unificato (Standard Book Number) novem cifrarum, creatus a Gordono Foster anno 1965. Anno 1970 Organizatio Internationalis Unificationis (ISO) formam decem cifrarum elaboravit. Ab anno 2007 numeri tredecim cifrarum continent.