Latinitas nondum censa

Isidorus Hispalensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Isidorus (nomen)

Isidorum Hispalensem Bartholomaeus Murillo, Hispanus, pinxit.
Fíbula aquiliforme (M.A.N. Madrid) 01.jpg Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica.

Sanctus Isidorus Hispalensis (ca. 560 - 4 Aprilis 636) archiepiscopus, Doctor Ecclesiae, unus ex egregissimis auctoribus primae partis Medii Aevi erat. Etymologiarum sive Originum, opus magnum eius, maximi momenti pro traditione scientiae classici erat.

Isidorus, ob Etymologias, est patronus scolasticorum Historiae, Philosophiae, Philologiae, Archaeologiae et Geographiae. Propositum factum est Sanctae Sedis Isidorum Hispalensem designare patronum interretis (id est etiam Vicipaediae, quae est moderna versio pro Etymologiarum).

Vita[recensere | fontem recensere]

Isidorus Hispalensis episcopus, circa 560 parentibus Severiano et Theodora Carthaginis novae in Hispania natus, duo fratres Leandrum et Fulgentium habebat unamque Florentinam nominatam sororem. Generosus fuit enim Isidorus familia sua, egregia dignitate nota. Leander, Isidoro aetate provectior frater, tamquam archiepiscopus in Hispali civitate (vulgo hispanico sermone Sevilla) ministrabatur et amicus Papae Gregorio V fuit cum alter aetate minor frater, Fulgentius, episcopatu Astigitano functus est a Leandro fortassis ipso nominatus. Eorum mortuis parentibus, iunior germanus frater Isidor a fratre Leandro educatus fuit ipsemet iam antenominatus eo curabatur ad iuniorem Isidorum sacerdotem ordinandum. Cum pristina antiqua Romana debilitata fuisset ac factio nobilis olim ruditate infecta esset etiam violentia inexercuisset, Isidorus ipse actitabat in convertendo Arianos Visigothos ad Catholicam niceanam confessionem fratrem assequens seniorem Leandrum Hispalensem. Ipse solus Isidorus instituta fratruelia leandrina continuavit eo ipso seniore educante fratre e vita interdum decesso. Isidorus prima abhinc iuventute in monasterium ingrediebatur. Aetate triginta annos impleta Isidorus abbas creabatur. Eo ministerio severe moderabatur; saeculo suo regimen monasticae vitae apprime tenebatur ac respiciebatur. Fratri suo Leandro similiter inagens functus erat Isidorus ministerio praestanti Toleti ad concilium illius Hispalis. Leandro mortuo 13 Martii 600 aut 601 Isidorus triginta etiam plus annorum episcopaliter eo ministrabat eique fama unius altissimi eruditi Aetate Media oriente incumbebatur. Inter orientis Medii Aevi scriptores Isidorus Hispalensis praeeminens tenendus est nam ipsemet eruditionis antiquum aes colligebat atque inordinabat. Fuit enim Visigothorum regnum saeculo suo mixtione latini moris impressum et germanici. Reliquae attamen Hispaniae provinciae partes - inter quas etiam Isidori natalis civitas sit numeranda - sub orientalis romani imperii byzantini potestate stabat qua causa ad romanos ingenuos fontes accessus possibilis fiebat. Anno 1598 in numerum sanctorum relatus est. Papa Innocentius XIII eum anno 1722 Doctorem Ecclesiae nominavit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Isidorus Hispalensis apud Vicifontem.

Latine solum enim scriptas paginas suas composuit Isidorus; eaedem seduliter ab monachis Medio Aevo multiplicatae fuerant. Harum paginarum Isidori gratia solum aliquorum auctorum dicta posteritati traditae fuerant. Multas et varias Isidorus exercuit artes post se magnum operum numerum reliquens. Praecipue omnibus notae sunt suae in 20 libris collectae et anno 623 editae Etymologiae quarum titulus "Etymologiarum sive originum libri XX" erat. Cum hoc opere erudito promovebat Isidorus scientiam saeculi sui usque ad orientem illuminatum europaeum saeculum; effectiores praecipue primi tres libri fuerant super litterario Trivio (Grammatica, Rhetorice, Dialectica) et super mathematico Quadrivio (Arithmetica, Geometria, Astronomia, Musica). "De viris illustribus" vitarum descriptiones continet prodigiaque sanctorum super ex Africa septemtrionali et ex Hispania romanis scriptoribus saeculis VI ac VII viventibus. Sine ullo dubio inter suos aemulos praestabat Sanctus Isidorus tamquam theologus cum ipse totius Medii Aetatis opere suo informabat morem ecclesialemque doctrinam. Suum velut manuale theologicum morale institutum praecipuum theologicum opus "Sententiarum libri tres" ad Ecclesiae doctrinam super vitae christianae educatione tractantem indicat superque compositione ecclesiali. Sacerdotum caritativa obligatio in eo designabatur quod cura erga proximum servata sit. Refutabat attamen Sanctus Isidorus, paganis asperrime vituperatis, vim paganos in convertendo ad Christianitatem ceterosque. Ita informans scientiam traditam artesque promovens Sanctus Isidorus eruditionis etiam ponebat fundamentum et urbanitatis sciendi pro toto adveniendo medievali tempore europei continentis.

  • Opera generalia:
    • Etymologiarum Libri Viginti (sive Origines): Hoc opus, paulo ante mortem suum scriptum, continet res ex operibus centum quinquaginta quattuor (154) scriptorum et personarum Romanarum. Totam scientiam profanam religiosamque Isidorus colligere tentavit. Medio Aevo
    • De natura rerum
  • Opera de historia:
  • Opera de theologia:
    • De ortu et obitu patrum qui in Scriptura laudibus efferuntur
    • Allegoriae quaedam Sacrae Scripturae
    • Liber numerorum qui in Sanctis Scripturis occurrunt: : de significatione mystica numerorum in Biblia.
    • In libros Veteris et Novi Testamenti prooemia
    • De Veteri et Novo Testamento quaestiones
    • Secretorum expositiones sacramentorum, seu quaestiones in Vetus Testamentum
    • De fide catholica ex Veteri et Novo Testamento, contra Judaeos
    • Sententiarum libri tres
    • De ecclesiasticis officiis
    • Regula monachorum

Isidorus de patria sua[recensere | fontem recensere]

In prologo Historiae Gothorum sic Isidorus Hispaniam laudat:

Omnium terrarum, quaeque sunt ab occiduo usque ad Indos, pulcherrima es, o sacra, semperque felix principum, gentiumque mater Hispania. Iure tu nunc omnium regina provinciarum, a qua non Occasus tantum, sed etiam Oriens lumina mutuat. Tu decus, atque ornamentum orbis, illustrior portio terrae: in qua gaudet multum ac largiter floret Geticae gentis gloriosa fecunditas.
Merito te omnium ubertate gignentium indulgentior natura ditavit. Tu (baccis opima, vis proflua, messibus laeta) segete vestiris, oleis inumbraris, vite praetexeris. Tu florulenta campis, montibus frondua, piscosa littoribus. Tu sub mundi plaga gratissima sita, nec aestivo solis ardore torreris, nec glaciali rigore tabescis, sed temperata coeli zona praecincta, zephyris felicibus enutriris. Quidquid enim arva fecundum, quidquid metalla pretiosum, quidquid animantia pulchrum et utile ferunt parturis. Nec illis amnibus posthabenda, quos clara speciosorum gregum fama nobilitat ...

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]