Roman numeral 10000 CC DD.svg

Rocheta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rocheta

Rocheta[1][2] (-ae, f.)[2] seu rucheta[3] seu missile igneum[2] (míssilis, n)[2] seu radius ignifer[4][2] est missile, astronavis, vehiculum aërium, vel aliud vehiculum quod impetu e machina rochetica propellitur. Rocheta multo longius a terra nostra abscedere potest quam aeronavis vel aeroplanum quod non nisi per aera volare potest.

Radius Ignifer Atlas mittitur onere militari imposito

Rocheta propellitur secundum eam legem naturalem de actione et reactione virium quae ab Isaaco Newtono inventa est et hoc fere proponit: Cum a quodam corpore aliud corpus emittitur illud corpus contrariam in partem propellitur idque tanto vehementius quanto hoc corpus et pondere maius est et celerius emittitur. E rocheta parva corpuscula maxima velocitate retrorsum emittuntur ut ipsa rocheta vi contraria adeo propellatur ut e gravitationis campo terrae excedere possit.

Nexus interni

Unam legis e paginis de
disserentibus

1885Benz.jpg

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. DIZIONARIO ETIMOLOGICO ONLINE
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009. Verbum "rochetae" hodierno modo creatum est.
  3. Nicolaus Gross in Ephemeride [1]
  4. Situs interretialis Civitatis Vaticanae: Italice: razzo = radius ígnifer

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad rochetas spectant (rockets, Rockets).