Jump to content

Tractorium

Latinitas bona
E Vicipaedia
Tractorium ab Ivel, societate Britannica, fabricatum aratrum trahit.

Tractorium,[1] plenius automatum tractorium[1] vel tractorium automatum,[2] vel machina tractoria,[1][2][3] vel currus tractorius,[4] sive tractrum tantum,[5] est vehiculum rusticum et genus machinae, quo onera pertrahuntur aut ad altitudinem sublata collocantur. Agricolae eo utentes carros et aratra trahunt ad sementim efficiendam et messim colligendam, sicut et melior potestate quam pectinem.

Olim tractoria vi vaporica, nostra autem aetate motro dieselico impelluntur. Abhinc annos centum, tractoria viribus equinis(en) quinque vel etiam decem trahebant; nostra autem aetate, opere maiore viribus equinis centum niti possunt.

Societates tractoria fabricantes

[recensere | fontem recensere]
Machina tractoria Fani Sancti Laurentii.

Haec sunt nomina societatum quae tractoria fabricant:

  1. 1 2 3 PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4).
  2. 1 2 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).
  3. ↑ Cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Traktor apud Lucusaltianum, Petrum (2025). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. VI, R–T (ed. XXV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 374.
  4. ↑ Cfr. “tractor” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 124 [PDF].
  5. ↑ Gross, Nicolaus (). Recensio Orbis Picti Albertiani. Epistulae Leoninae. 277. p. 24.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad tractoria spectant.