Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Mare Album

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mare Album in tabula anni 1635

Mare Album[1] (Russice Белое море, tr. Beloe more; Carelice Vienanmeri, i.e. 'Mare Duinae'; Nenetice Сэрако ямʼ, Serako jam' ) est aestuarium meridianum Maris Barentsiani secundum boreoccidentalem Russiae oram situm, pars Oceani Glacialis Septentrionalis (Arctici). Area 90 milia km², profunditas mediocris 67 metra, maxima 340 metra.

Flumina magna Duina Borealis, Kemium, Mesenia, Onega et Ponoi multaque flumina minoria in Mare Album effunduntur. Principales huius maris portus sunt Archangelopolis, Belomorsk, Kandalaxia, Kemium, Mesenia, Onega, et Severodvinsk.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Album spectant.