Latinitas nondum censa

Regio Archangelopolitana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Regio Archangelopolitana
Res apud Vicidata repertae:
Regio Archangelopolitana: insigne
Regio Archangelopolitana: vexillum
regio
Civitas: Russia
Caput: Archangelopolis

Fines

Territoria finitima: Nenets Autonomous Okrug, Komi, Kirov Oblast, Regio Vologdensis, Carelia, Regio Murmanica

Vita

Incolae: 1 129 908
Zona horaria: UTC+3

Sigla

Siglum autoraedarum: 29
Regio Archangelopolitana: situs

Regio Archangelopolitana[1] (Russice Архангельская область, tr. Archangel’skaja oblast’) est subiectum Foederationis Russicae, anno 1937 creatum, et ab anno 2000 in Districtum Foederalem Septentrio-Occidentalem Russicum inclusum, metropolim habens Archangelopolim.

Regio Archangelopolitana, aream 589 913 km2 habens, in septentrione planitiei Europaeae Orientalis sita est, maribus Albo, Barentsiano Karensique alluetur, cum re publica Carelia in occidente, regione Murmanica in septentrione (per mare Album), regionibus Vologdensi et Kirovensi in meridie, re publica Komi atque per districtu autonomo Nenetico suo cum re publica Komi in meridie et meridie-oriente, regione Tumenensi (districtu autonomo Iamalo-Nenetico) et territorio Crasnoiarensi (per mare Karense) in oriente contermina. Locus septentrionalissimus Russiae, Europae et Eurasiae (promontorium Fligely in insula Rudolfii terrae Francisci Iosephi) et locus orientalissimus Europae (promontorium Flissingense in insula Boreali Novae Zemblae ad hanc regionem pertinent.

In regione Archangelopolitana multa flumina fluunt, quorum maxima sunt Duina Borealis (cum Vytschegda, Pinega et Vaga accolis), Onega, Mesen et Petschora. Praeterea, circa 2,5 milia lacuum in territorio regionis locantur.

Regio Archangelopolitana circa 1 174 milia incolarum (anno 2016) habet.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. "Archangelopolitana": "Archangelopolitana Gubernatio"[1]; "prouincia Archangelopolitana"[2]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Archangelopolitanam spectant.