Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Paeninsula Kolaensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Paeninsula Kolaensis cum maribus adiacentibus in tabula geographica e Novo Atlante Blaeu (anno 1635 edito).

Paeninsula Kolaensis[1] (Russice Кольский полуостров, tr. Kol'skij poluostrov) est paeninsula in parte septentrio-occidentali Russiae Europaeae, ad regionem Murmanicam Foederationis Russicae pertinens. A maribus Albo et Barentsii alluetur. Area huius paeninsulae circa 100 milia km2 est. Urbs huius regionis maxima est Murmansk (incolis anno 2013 circiter 302 milia). Kola est urbs paeninsulae antiqua, de qua et nomen habet. Varsiga olim paeninsulae vicus maximus fuit.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. "Peninsula Kolaensis" (Flora of Russia, vol. 8, pp. 419-491); "на севере Кольского полуострова ad septentriones paeninsulae Kolaеnsis" (Lexicon Russico-Latinum).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 68°0′0″N 36°0′0″E, 67°17′58″N 37°33′3″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad paeninsulam Kolaensem spectant.