Coordinata: 65°01′28″N 35°42′38″E / 65.02444°N 35.71056°E / 65.02444; 35.71056

Monasterium Solovecense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monasterii Solovecensis photographema de tetrahelicoptero facta
Philippus Solovecensis in Moscuam intrat (de manuscripto saeculi XVI)

Monasterium Transfigurationis Domini Solovecense (Russice Спасо-Преображенский Соловецкий монастырь)[1] monasterium est Ecclesiae Russicae orthodoxae in Solovecensibus insulis situm. A sanctis Sabbatio et Zosimo et Germano Solovecensibus conditum est. Primo sancti Sabbatius et Germanus anni 1429 hic in deserto crucem pepigerunt ibique habitabant, Sabbatio autem mortuo sanctus Zosimus et Germanus huc reverterunt monasteriumque condiderunt. Saeculo XVI monasterium florebat. Annis 1558—1566 ecclesia cathedralis Transfigurationis Domini aedificata est. Anno 1566 archimandrita Solovecensis Philippus metropolita Moscuensis factus est. Mox ab Ioanne Severo carnificatus est, sed monasterium Solovecense crescebat et muniebatur. Nicon patriarcha ibi vota monastica tulit, sed reformationi ecclesiae a Nicone et Alexio tzare coeptae fratres Solovecenses pertinaciter obsistebant, et post schisma octo annos (1668—1676) ab exercitu Moscuensi obsidebantur. Solum proditionis gratia monasterium captum est. Anno 1920 monachi a bolsevicis eiecti sunt et castra Gulagiae notissima (Castra destinationis peculiaris Solovecensia[2]) condita sunt. Anno 1990 vita monastica renovata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus … scripsit Ioannes Martinov Cazanensis SJ, Bruxellis 1863, p. 111—112; Ignatii Kulczynski Specimen ecclesiae Ruthenicae, Parisiis et Tornaci, 1733, p. 143, etc.
  2. Соловецкий лагерь особого назначения.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs proprius (Russice)
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium Solovecense spectant.