Mare Barentsianum in tabula caeruleo pictum
Mare Barentsianum [1] sive Mare Barentsii [2] (Norvegice Barentshavet ; Russice Баренцево море, tr. Barencevo more ), olim mare Murmanicum [3] (Russice Мурманское море, tr. Murmanskoe more ) nominabatur, mare Oceani Arctici (Glacialis Septentrionalis) est, inter litus septentrionali Europae (Norvegiae et Russiae ) et archipelagos Spitsbergicum (possessionem Norvegicam), Terram Francisci Iosephi , atque Novam Zemblam (possessiones Russicas) situm. Nomen suum hodiernum anno 1853 in honorem Gulielmi Barentsii , exploratoris Batavici , accepit. Aream 1424 milia km² et profunditatem mediocrem 222 metra , maximam ad 600 metra habet. Flumina maxima quae in mare effunduntur sunt Petzora et Indiga . Portus principales sunt Romana Russiae et Vardø Norvegiae .
↑ Mare Barentsianum (Шимкевич В. М. Фауна СССР и сопредельных стран. Многоколенчатые , Дьяконов А. М. Фауна России и сопредельных стран. Иглокожие (Echinodermata)(Echinoidea) , Новости сист. низш. раст. / Novosti Sist. Nizsh. Rast. / Novitates Sistematicae Plantarum n ).
↑ "Regione arctica: Mare Barentsii , fretum Beringi, Grönlandia, Sinus St. Lawrenzi, Mare Album" (in: Гидроиды (Hydroidea ), vol. I-II, p. 294 )
↑ "Mare Murmanicum " (in: Das Tierreich , p. 68 ); "in zona sublitorali maris in Oceano Atlantico boreali, imprimis ad Oras Norvegiae, Groenlandiœ, Spetsbergiœ, maris Murmanici , Kariani, Albi (ad insulas «Solowetzki»), Sibirici et in Sinu «Вата» " (Sylloge algarum, 3:307. )