Lingua Nenetica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Nenetica
Ненэцяʼ вада[1]
Taxinomia:

Samoiedica
 Samoiedica borealis

  Lingua Nenetica
Locutores: 21 926 (anno 2010)
Sigla: 1 , 2 , 3 yrk
Status publicus
Officialis Districtus Neneticus regionis Archangelopolitanae, Districtus Iamalo-Neneticus regionis Tumenensis
Privata Russia
Litterae: Abecedarium Neneticum
Scriptura: Cyrillica
Procuratio:
Samoyedic map XVII-XX.png

Linguae Samoiedicae (lineis discretis in saeculo decimo septimo, in saeculo vicesimo colore continuo)

Lingua Nenetica[2][3] est una linguarum Samoedicarum borealium, quae ad ramum Samoiedicum linguarum Uralicarum pertinent. In Districto Nenetico regionis Archangelopolitanae et in Districto Iamalo-Nenetico regionis Tumenensis statum publicum habet. Circa 22 milia hominum lingua Nenetica loquuntur. Scriptura utitur Cyrillica cum signis diacriticis non multis. Primi libri Nenetici in fine saeculi undevicesimi editi sunt[4], annis tricesimis saeculi vicesimi abecedarium Neneticum Cyrillicum denuo elaboratum est, sed forma hodierna abecedarii solum annis quinquagesimis saeculi vicesimi stabilita est.

Duos habet dialectus, Neneticam septentrionalem vel tundrensem et Neneticam meridionalem, seu silvestrem. Fine saeculi vicesimi Nenetica silvestris pro alia lingua haberi coepit, et nunc in ludis litterarum ediscitur; sunt et libri aliqui, e.g. Georgii Vèlla[5] poemata.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tr. N'enetsia vada; lingua Nenetica silvestri Нешаӈ вата, Neŝan' vata.
  2. Cf. "distr. nation. Jamalo-Neneticum"[1].
  3. Nomen Russicum obsoletum Iuracensis, юракский, vel Samoiedica Iuracensis.
  4. Букварь для самоѣдовъ, живущихъ въ Архангельской губерніи. — Архангельскъ: Православное миссіонерское общество, 1895.
  5. Russ. Юрий Вэлла.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Терещенко Н.М. Очерк грамматики ненецкого (юрако-самоедского) языка. Petropoli, 1947. (ars grammatica Nenetica)
  • Хомич Л.В. Ненецко-русский словарь. Petropoli, 1954. (vocabularium)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]