Sinus Mesenensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sinus Mesenensis

Sinus Mesenensis[1] est sinus maris Albi magnus. In parte maris septentrionali in litus maris orientale inditur. Inter promunturia Konuschinense et Corvinum patet. Litus sinus orientalis litus Konuschinense nuncupatur, litus meridionale litus Abrahamii. Litus Konuschinense, cuius pars est paeninsulae Canin pars meridionalis, ad districtum autonomum Neneticum et ad regionem Archangelopolitanam pertinet, litus Abrahamii ad regionem Archangelopolitanam. Mesenia et Kuloi flumina magna in sinum effunduntur; in ostio Meseniae fluminis Mesenia urbs et portus sita est.

Aestus marini in sinu Mesenensi altidudinem usque ad 10,3 m habent, quae est in litoribus Russiae Arcticis altitudo maxima.

A saeculo XVI usque ad XVIII Pomori naves suas per tractum Tschioschensem e sinu Mesenensi in sinum Tschioschensem maris Barentsiani trans partem meridionalem paeninsulae Canin trahebant, ut ad orientem navigarent nec Caninos circumirent; qua de causa in nonnullis chartis antiquioribus paeninsula Canin ut insula figurata est. Hoc iter e flumine Tschizha, in sinum Mesenensem influentem, in flumen Tschioscham, in sinum Tschioschensem influentem, ducebat; inter Tschizham et Tschioscham tractus navium fuit.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 66°32′56″N 43°21′45″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica