Lingua Rusinica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Lingua Ruthenica

Lingua Rusinica
Taxinomia:
Locutores: c. 60 000 (aestimatio anni 2007); c. 100 000 (aestimatio anni 2015[1])
Sigla: 1 , 2 , 3 rue
Status publicus
Officialis Voivodina (Serbia)
Privata Slovacia, Romania, Hungaria, Ucraina, Croatia etc.
Litterae:
Scriptura: Cyrillica
Procuratio:
Diffusio linguarum Slavicarum in Europa

Lingua Rusinica[2] seu Russinica (ipsorum lingua русиньскый язык / lingua Rusinica)[3] vel Carpato-Ruthenica (exonymum), est lingua gentis Rusinorum seu Russinorum (ipsorum lingua Русины / Rusini)[4] vel Carpato-Ruthenorum (exonymum archaicum). Una est linguarum Slavicorum orientalium.[5]

Multas habet formas, quas in duas dialectus principales coniungere potes; hae sunt dialectus orientalis (in regionibus carpaticis) et dialectus meridionalis (in regionibus pannonicis).[6]

Dialectus orientalis est lingua Rusinorum in regionibus Rutheniae Carpaticae, in Ucraina, Polonia, Slovacia, Hungaria et in terris finitimis vulgata. Circa 33 milia hominum in Slovacia hac lingua utuntur, c. 7 milia in Ucraina, c. 10 milia in Polonia, c. mille in Hungaria. In nonnullis districtis statum linguae nationalis habet, sed non iam stabilita est. In arte grammatica Ioannis Garajda[7] regulae eius hodie inveniuntur (etiam ad Vicipaediam Rusinicam scribendam).

Dialectus australis (quondam Jugoslavo-Ruthenicus/Rusinicus) est lingua Rusinorum in regionibus Pannoniae australis, in Serbia et Croatia. Circa 15 milia hominum in Serbia et circa duo milia in Croatia ea utuntur. In Voivodina (provincia Serbiae) statum publicum habet.[8][9]

Omnes dialectus linguae Rusinicae scriptura Cyrillica utuntur.

Scientifica linguae Rusinicae (atque litterarum et historiae) studia, rusinistica (ipsorum lingua русинистика) et studia rusinica appellantur.[10]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Скорвид С.С. Русинский язык // Большая российская энциклопедия, 2015. — (Большая российская энциклопедия [в 35 т.] / Uл. ред. Ю.С. Осипов. 2004—2017, т. 29). ISBN 978-5-85270-366-8.
  2. Cf. seriei nomen Studia Ukrainica et Rusinica Nyíregyháziensia'.
  3. Káprály, Pischlöger, Abonyi (2003)
  4. Lacko (1955), p. IX, 1.
  5. Alberti (2013), p. 31.
  6. Vel lingua Rusinica Croatiae et Serbiae.
  7. Грамматика Руського языка. Составивъ Дръ Иванъ Гарайда. Подкарпатское Общество Наукъ. Унгваръ. 1941.
  8. Дуличенко (1995)
  9. Дуличенко (2009)
  10. Kassianova (2002), p. 1001: "Rusinistica, or Carpatho-Rusyn studies - a social science discipline focussing on the history of an Eastern Slavic people inhabiting the northern and southern slope of the Carpathian mountains and living within the borders of several Eastern and Central European countries."

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lingua Rusinica in Europa orientali