Palatinatus Smolenscensis

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Palatinatus Smolenscensis
Res apud Vicidata repertae:
Palatinatus Smolenscensis: insigne
Palatinatus Smolenscensis: insigne
palatinatus Magni Ducatus Lituaniae
Civitas: Magnus Ducatus Lituaniae
Locus: 54°46′58″N 32°2′43″E

Fines

Procuratio superior: Magnus Ducatus Lituaniae

Forma

Area: 53 000 chiliometrum quadratum
Caput: Smolenscum
Subdivisiones: Starodubskij County, Q6534821

Tabula aut despectus

Palatinatus Smolenscensis: situs
Palatinatus Smolenscensis: situs

Palatinatus Smolenscensis[1] (Lituanice Smolensko vaivadija; Polonice Województwo smoleńskie, Russice Смоленское воеводство) fuit administrativa Magni Ducatus Lituaniae pars, quae inter annis 1508 et 1793 exsistebat, metropolim habens Smolenscum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1508, in priscis Ducatus Smolenscensis terris, palatinatus novus Magni Ducatus Lituaniae creatus est. Anno 1514, tempore belli inter Magnos Ducatus Lituaniam et Moscoviam, Smolenscum (palatinatus illius caput) a copiis Russicis Moscoviticis captum est, annoque 1522, secundum pacificationem inter ducatus illos, terra Palatinatus Smolenscensis facta est pars civitatis Russicae sub potestate magni ducis Moscoviae. Tempore belli Regni Poloniae et Magni Ducatus Lituaniae contra Russiam Moscoviticam, quod annis ab 1609 ad 1618 duravit, terrae Smolenscenses a copiis Polonicis et Lituanicis occupatae sunt, Smolensco ipse capto anno 1611, Palatinatus Smolenscensis restitutus est in Magno Ducatu Lituaniae. Cum bellum novum inter civitates illas coepit, anno 1654, exercitus tzaris Russici terras Palatinatus Smolenscensis ceperunt. Post pacificationem Andrusoviensem, bello illo anno 1667 finito, terrae huius palatinatus in Russia manserunt. Anno 1686 in hoc statu ad ultimum pactu confirmatae. Palatinatus Smolenscensis tamen usque ad annum 1793 inter subdivisiones Magni Ducatus Lituaniae numerabatur, cum officiis huius palatinatus titularibus in ducatu illo utebantur.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Palatinatum Smolenscensem spectant.