Solomon Rysinius

E Vicipaedia
Wikidata Solomon Rysinius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1560; Palatinatus Polocensis
Obitus: 13 Novembris 1625; Dzialiacičy
Patria: Magnus Ducatus Lituaniae, Res Publica Utriusque Nationis

Familia

Familia: Q124428180

Insignia heraldica

Solomon Rysinius: insigne
Solomon Rysinius: insigne

Solomon Rysinius vel Solomon Pantherus Leucorussus (Albaruthenice Саламо́н Рысі́нскі, circa annum 1560 natus et die 13 Novembris anni 1625 mortuus, humanista Polonus et Albaruthenus, poeta Latinus fuit. Primus, qui Latine se Albaruthenum (Leucorussum) vocavit.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Lipsiae et Aldorphiae educatus, cum Conrado Riterhusio in Ausonium coniecturarum librum edidit necnon epistolas suas. Postea in patriam revertit et apud principes Radivillos vivebat; Epitome rerum ab Christophoro Radivilio gestarum a Rysinio scripta carmen eius heroicum de bello Livonico continet. Psalterium Polonice vertit, Andreae autem Rymsza carmina Latine.

Opera[recensere | fontem recensere]

Proverbiorum Polonicorum a Solomone Rysinio collectorum centuriae XVIII
  • Epistolarum Salomonis Pantheri libri duo. Aldorphii, 1587.
  • Exercitationum epistolicarum ad Ausonium virum consularem libri duo. Aldorphii, 1589.
  • Psalmy Dawida podlug dawnych not wierszem polskim. Lubecz ad Chronum, 1614.
  • Rerum ab Christophoro Radivilio... gestarum... epitome, Lubcz 1614.
  • Proverbiorum Polonicorum a Solomone Rysinio collectorum centuriae decem et octo. Lubecz ad Chronum, 1618.
  • Solomonis Rysinii Sarmatae, ad epistolas L. Annaei Senecae, philosophi Stoici, notarum sive conjecturarum liber. Noribergae, 1620.
  • Trumpas pasakojimas apie garsiuosius sviesiausiojo didiko, Birzu ir Dubingiu kunigaikscio Kristupo Radvilos zygius. Vilnius: Lietuviu literaturos ir tautosakos institutas, 2000. 253 p.

De Rysinio[recensere | fontem recensere]

  • Порецкий Я.И. Соломон Рысинский: Solomo Pantherus Leucorussus (конец XVI — начало XVII в.) Минск, 1983.(Russice)
  • Жлутка А.А. Саламон Рысінскі // Гісторыя беларускай літаратуры XI—XIX стагоддзяў: У 2 т. Т. 1. Мінск, 2007. С. 642—657 (Albaruthenice)
  • Латышонак А. Навуковыя крыніцы самаакрэслення Саламона Рысінскага як беларуса // Рэфармацыя і грамадства: XVI стагоддзе. Мінск, 2005. С. 126—131. (Albaruthenice)
  • Korotynski W. Salomon Rysinski. Studium // Kurier Wilenski. 1863. № 132. S. 6. (Polonice)
  • Lulewicz, H. Rysinski Salomon // Polski Slownik Biograficzny, T. XXXIII/4, Z. 139. Wroclaw etc., 1992. S. 553—557. (Polonice)
  • Narbutas, S. Risinskis, Saliamonas. Trumpas pasakojimas apie garsiuosius šviesiausiojo didiko Biržų ir Dubingių kunigaikščio Kristupo Radvilos žygius / parengė, iš lot. k. vertė ir pratarmę parašė S. Narbutas. Vilnius, 2000. (Lituanice)