Michael Korycius

E Vicipaedia
Wikidata Michael Korycius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 4 Septembris 1714; Dzitryki
Obitus: 10 Martii 1781, 1791; Minscum

Michael Korycius vel Korycki (Albaruthenice Міхал Карыцкі), die 4 Septemberis anno 1714 in Ditryki vico castellaniae Lidensis palatinatus Vilnensis[1] natus et die 10 Martis anno 1781 Minsci mortuus, fuit Iesuita et poeta Latinus originis Lituanae vel Albaruthenicae. In familia nobili natus est. In schola Iesuitica Bobruiscensi[2] et in Academia Vilnensi Societatis Iesu educatus. Anno 1730 in societatem Iesu ingressus est et anno 1742 sacerdos factus est. In Academia Vilnensi, in collegiis Varsoviensi, Pinscensi, Minscensi, Polotiensi docebat. Adamus Narussewicius(pl)[3] discipulus Corycii fuit. Carmina Korycii in Musarum Sarmaticarum speciminibus novis anno 1771 edita sunt, ubi poëtarum Polonorum, qui Romana lingua cecinerunt, huius aevi facile princeps nominatur[4], et post mortem Michaelis Polotiae anno 1817.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nunc in regione Grodnensi.
  2. Stanislai Rostowski Lituanicarum Societatis Jesu historiarum libri decem, Parisiis 1877, p. 431.
  3. Musarum Sarmaticarum specimina nova... (p. 58 apud Google Books).
  4. Ibidem, (p. 1 apud Google Books).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Жлутко А. Міхал Карыцкі — лацінамоўны паэт Беларусі эпохі Асветніцтва // Весці АН БССР. Сер. грамад. навук. 1988. № 5. (Albaruthenice)
  • Парэцкі Я. Міхаіл Карыцкі. Minsci 1991. (Albaruthenice)