Austria Superior

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Austria Superior
Vexillum Insigne
Vexillum Insigne
Situs Austriae Superioris in Austria
Situs Austriae Superioris in Austria
Res geographicae
Caput Lentia
Area 11 981.92 km²
Numerus incolarum (die 01 Aprilii 2010)[1] 1 411 606
Spissitudo incolarum 117.8 /km²
Numerus circulorum 15
Numerus municipiorum 3
Numerus communium 444
Zona Horae UTC +1, +2
Pagina interretialis [1]
Res politicae
Gubernator Josephus Pühringer (ÖVP)
Numerus consiliariorum 56
Electi sunt anno 2009
Membra consilii 28 ÖVP, 14 SPÖ, 9 FPÖ, 5 BL
Lacus Gleinker
Gleinkersee in parte meridionali Austriae Superioris

Austria Superior est civitas Austriae 11.982 km² areae et 1 400 000 incolarum, finitima Bavariae, Bohemiae, Austriae Inferiori, Styriae et Salisburgo, cuius caput est Lentia. Nomen deductum est ab Archiducatu Austriae Superioris, qui erat unum e terris hereditariis domus Habsburgensis. Austria superior est omnis divisa in quadrantes quattuor qui sunt primus, secundus, tertius et quartus.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Austria Superior pro consuetudine vetere in quattuor partes sive quadrantes (Theodisce: Viertel) dividitur: Mühlviertel (= quadrans fluvii Mühl), Hausruckviertel (= quadrans collium Hausruck), Innviertel (= quadrans Aeni fluvii) et Traunviertel (= quadrans Trunae fluvii). Spatium inter urbes Lentiam, Eferding, Ovilavam, Styriam et Anisiam etiam regio media (Theodisce: Zentralraum) appellatur.

Divisio administrativa hodierna civitatem in tria municipia (Lentia, Ovilava, Styria (urbs)), quindecim circulos (Braunau am Inn, Eferding, Freistadt, Gmunden, Grieskirchen, Kirchdorf ad Chremisam, Linz-Land, Perg, Ried im Innkreis, Rohrbach, Schärding, Steyr-Land, Urfahr-Umgebung, Vöcklabruck, Wels-Land) et 444 communia dividit.

Oppida[recensere | fontem recensere]

Communia[recensere | fontem recensere]

Flumina[recensere | fontem recensere]

Lacus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In: Statistik Austria (Die 19 Maii 2010).


Nexus interni


Nexus externus[recensere | fontem recensere]