Valie Export

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

VALIE EXPORT (natus die 17 Maii 1940 Lentiae nomine Waltraud Lehner, nupta Höllinger), est artifex mediorum Austriaca.

Vita[recensere | fontem recensere]

Post institutionem artium elegantium Lentiae (1955-1958) et Vindobonae (1960-1964) anno 1967 nomen artificis VALIE EXPORT accepit praecipiens, ut semper maiusculis scriberetur, quod esset ratio signumque artis eius. Hoc praecepto mentem patriarchalem et capitalisticam societatis condemnavit, quasi esset melius nomen proprium signo commutari, quam nomine proprio negotia mercaturae dissimulare.[1]

Anno 1977 Cassalae expositionis documenta 6 dictae particeps fuit. Anno 1980 una cum Maria Lassnig Venetiis in Biennali Austriae vice functa est. 1989-1992 fuit professor in Universitate Visconsiniae apud Milvauchiam, apud Scholam artium elegantium, 1991-1995 professor Berolini in Universitate Artium. 1995/96-2005 EXPORT fuit professor in Universitate Artium Mediorum Coloniae Agrippinae.

EXPORT Coloniae Agrippinae et Vindobonae vivit. Iam multa honoris insignia et ornamenta in eam congesta sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Robert Kudielka, Michael Schoenholtz, Inge Zimmermann (Praef.): aus. gezeichnet. zeichnen. Eine Ausstellung der Sektion Bildende Kunst. Accademia artium (Berolini), die 25 Aprilis usque ad diem 14 Iunii 2009, ISBN 978-3-88331-127-2 - (theodisce)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ines Kappert: Die Mechaniken des Blicks. VALIE EXPORT hat die Medienkunst miterfunden und geprägt In: Jungle World Nr. 5, die 30 Ianuarii 2003

Nexus externi[recensere | fontem recensere]